Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 122

Item, vetus fuit secundum ordinem Aaron, cuius ritus erat immolare animalia, non autem secundum ordinem Melchisidech, cuius fuit ritus offere panem et vinum. Ergo non idem est sacerdotium Veteris et Novi Testamenti.

Quod concedimus, dicentes quod virtus sacerdotii Veteris Testamenti consistebat in significando, virtus autem Novi consistit in efficiendo.

Quod autem obicitur quod eandem videbat veritatem uterque, scilicet evangelicus et legalis, dicimus quod verum est. Sed evangelicus sacerdos videt veritatem contentam in suo sacrificio, scil. Filium Dei Patris et Filium Virginis Matris; legalis autem sacerdos videbat eandem veritatem, non contentam in suo sacrificio, sed significatam.

Sunt autem alii in contraria opinione, dicentes quod idem est in essentia vetus sacrificium et novum, sed in ritu et materia et modo offerendi est differentia. Unde quod Apostolus dicit de translatione sacerdotii, referunt ad mutationem rituum.

Inde, posito quod adhuc viveret Aaron, quaeritur utrum esset reordinandus ad hoc quod posset conficere corpus Christi. Nam cum in sacerdotio Aaron impressus esset character, illud, id est sacramentum,

Quod concedimus. Unde si modo esset Christianus aliquis sacerdos V. L., reordinandus esset ad hoc ut esset sacerdos N. L.

Ad primum obiectum dicimus quod eaedem spirituales hostiae fuerunt in V. et in N. L., quantum ad fidem ex qua offerebantur et quantum ad significationem, quia per hostias V. L. significabatur vetus agnus qui tollit peccatum mundi, et per hostiam N. L. similiter. Sed non sunt eaedem quantum ad rei existentiam, quia in sacrificio N. Legis est verus agnus per existentiam, in sacrificio V. Legis non fuit quantum (sic) ad significationem.

Ad secundum obiectum dicimus quod eaedem fuerunt personae in V. et N. Lege quantum ad similitudinem virtutum, sed non quantum ad similitudinem operum et officiorum. Sacerdotium autem respicit officia, et propter hoc non est idem sacerdotium.

Quod autem per omnia differunt sacerdotes N. Legis et Veteris patet,