Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 138
Alex, of Hales Todi, Commun. 121, f. 171v Assisi, Commun. 189, f. 160c
Quaeritur etiam de praelatis qui pecuniam accipiunt ab excommunicatis, nec aliter volunt absolvere.
Respondemus. Tribus modis potest accipere ecclesia, pro maleficiorum correptione, pro ministrorum sustentatione, pro offerentium devotione. Si ergo pro correctione delicti ut timeant, non committitur symonia, sed nec peccatur quoad hoc. Non convenit autem praelato illam pecuniam retinere ne sit signum cupiditatis, sed in usus pauperum erogare.
Similiter quaeritur de illo qui dat terram vel aliquod pro anniversario faciendo?
Hugh de Saint-Cher Vat. lat. 1174, f. 99rb Vat. lat. 1098, f. 172rv
Similiter obicitur de praelatis qui pecuniam accipiunt ab excommunicatis antequam velint eos absolvere. Et ita cum absolutio sit annexa spirituali, i. e. ordini vel dignitati ecclesiasticae, videtur quod faciunt symoniam.
Solutio. Tribus de causis accipit Ecclesia pecuniam, pro correctione, ministrorum sustentatione, pro offerentium devotione.
William of Auxerre Summa, f. 227rb
Guy d'Orchelles, Summa, p. 190—191
Sed obicitur de praelatis qui accipiunt pecunias ab excommunicatis antequam absolverent eos. Videntur enim vendere sacramenta Ecclesiae illis qui excommunicati fuerunt. Ergo committunt symoniam.
Solutio. Tribus de causis accipit pecuniam ecclesia. Primum est propter devotionem, secunda est propter sustentationem et stipendium ministrorum ecclesiae, tertia est propter correctionem.