Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 139

Secundum primam causam solvitur prima obiectio, sed, ad evidentiam illius solutionis, notandum est quod Dominus dixit Moysi, 'Fac mihi tabernaculum secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est,' per quod significatur quod ecclesia militans debet imitari ecclesiam triumphantem quantum potest, et sic faciunt sancti qui sunt in terra. Imitantur ergo eos qui sunt in patria in quantum possunt. Unde Eccles., 'Volatilia ad sibi similia congregantur.' Volatilia sunt sancti qui sunt in terra, qui volant pennis virtutum, et congregantur ad sibi similia, id est, imitantur sanctos qui sunt in patria. In ecclesia enim triumphanti existentibus, multum placet devotio, et apud eos valet multum. Dominus enim non pensat quantum, sed ex quanto, sicut dicit Glossa super illum locum Lucae: 'Paupercula mulier in gazofilatio duo aera minuta,' Ipsum enim datum secundum se non placet Deo sed devotio dantis, et donum propter devotionem. Unde propter devotionem quam habebat Tobias, in sepeliendis mortuis obtulit angelus Deo orationem eius. Et Apostolus, 'Vah imitans ecclesiam triumphantem,' dixit, non quaero datum sed fructum. Fructus autem est in devotione; propter devotionem ergo quae est spiritualis, acquiritur regnum caelorum, non ex pecunia secundum se.

Ad primo ergo obiectum dicimus quod Ecclesia debet facere anniversarium istius non pro redditibus, sed pro devotione paenitentis. Quia tamen non est militanti ecclesiae nota devotio poenitentis, in signum memoriae devotionis illius potest recipere redditus quos ille dat, vel in causam provocativam devotionis clericorum qui intersunt anniver-

Hugh de Saint-Cher (continued)

Ad primum ergo dicimus quod Ecclesia pro devotione offerentis facit anniversarium, non pro redditibus oblatis. Sunt autem redditus quasi signum devotionis illius qui obtulit et memoriale provocativum devotionis clericorum facientium anniversarium. Distributiones vero numorum quae fiunt in ecclesia excitant devotionem, et provocant