Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 142
gratuita; et in Act. VIII: 'Existimasti donum Dei pecunia possideri.' Item, spirituale dicitur sacramentum Ecclesiae, quod de iure vendi non potest, licet de facto semper vendatur, ut I, Q. I, Gregorius: Qui sacros ordines emere vel vendere praesumant, sacerdotes esse non possunt. Tertio modo dicitur spirituale ius percipiendi spiritualia, ut decimas. Et hoc iterum de iure vendi non potest, ut I, Q. 3, ubi dicitur: Si quis dator vel emptor ecclesiam vel ecclesiastica beneficia sub interventu pecuniae, sive dando emerit, vel accipiendo vendiderit, a Simonis perditione non excluditur. Quarto modo spirituale dicitur, ut vasa ecclesiae, cruces, calices, et huiusmodi. Et haec vendi possunt pro piis causis ut alimonia pauperum, redemptione captivorum, reparatione Ecclesiae, ut XII, Q. 2, Aurum habet ecclesia. Sed nota quod vasa consecrata sub forma integra possunt vendi aliis ecclesiis, quia omnes ecclesiae sunt una Ecclesia. Si autem laicis vendantur in forma sua, non in communes usus redigi possunt, ut De Consecratione, Dist. I, Sixtus Papa: Vasa sacra non ab aliis quam a sacratis Dominoque dedicatis hominibus contractentur, ut eadem dist., Ligna ecclesiae dedicata non debet ad aliud opus iungi, nisi ad aliam reparandam transferantur.
vendi non potest licet de facto saepe venditur, ut legitur Can. I, Q. III, ca. Si quis obicierit. Item, spirituale dicitur vasa Ecclesiae, ut sunt calices, cruces, et huiusmodi. Haec vendi possunt pro piis causis ut pro alimonia pauperum, pro redemptione captivorum, pro reparatione Ecclesiae et aliis multis de causis ut legitur Ca. XII, Q. II, c. Aurum habet ecclesia non ut servit sed ut pauperibus eroget.
Sed notandum quod vasa ecclesiae Domino consecrata sub forma integra vendi possunt alii ecclesiae, quia omnes ecclesiae una Ecclesia sunt ut dicitur Can. VI, 'Una est columba mea.' Si autem laicis vendantur, non in forma sua sed commutata et in massam redacta vendi possunt. Nec in communes usus redigi possunt ut legitur De Consecratione, Dist. I, c. Ligna Ecclesiae dedicata. Proprie igitur spiritualia dicuntur ista quattuor, virtus, sacramentum, donum prophetiae, potestas faciendi miracula, ius percipiendi decimas, etc. Dona ecclesiae magis annexa sunt spirituali, scil. sacramento ordinis. Episcopus enim, eo quod episcopus, ius habet percipiendi decimas. Studiosa voluntas emendi vel vendendi symonia est, sed vendentes proprie dicuntur Giezitae, a Giezi, qui voluit accipere pecuniam pro sanitate . . .