Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 141
Ad tertio obiectum est solutio per tertiam causam. Praelatus enim non debet accipere pecuniam ab excommunicato pro absolutione, sed pro poena et correctione, ne de caetero contemnat excommunicationem. Quidam enim melius corrigantur per evacuationem bursae quam aliter. Honestum tamen est quod praelatus non impleat bursam suam de pecunia illa, sed det pauperibus, ne videatur ex cupiditate accipere. Si enim ex cupiditate accipiat, peccet mortaliter.
Ad ultimum dicimus, si praelatus recipit ab excommunicato pro absolutione, symonia est; si autem pro poena et correctione licitum est, nam multo melius corrigantur poena pecuniaria quam alia. Tamen praelatus non debet pecuniam retinere nisi in necessitate, sed debet eam pauperibus erogare ne videatur ex cupiditate accipere, quod si ex cupiditate recipit, mortaliter peccat.
William of Auxerre Vacat, Guy d'Orchelles, Summa, p. 186
Hugh de Saint-Cher Vat. lat. 1098, f. 171vb Vat. lat. 1174, f. 98vb
Alexander (continued)
Respondemus. Si fiat ad provocationem devotionis clericorum qui orent pro anima, bene fit, vel ratione depaupertationis illius ecclesiae. Si vero pactum interveniat vel ad hoc sit intentio dantis de missa celebranda, rei sunt symoniae. Circa vero ultimum membrum distinguitur quod spirituale dicitur quattuor modis. Primo modo virtus vel effectus virtutis. Hoc nec de facto nec de iure vendi possit, ut I, Q. I, Iudices, ubi dicitur, quod Spiritus Sanctus nec vendi nec emi potest; et in hoc intelliguntur dona eius
Item , quaeritur quid appellatur spirituale vel annexum spirituali? Si enim temporale annexum est spirituali, ergo, qui fructus suae praebendae vendidit, committit symoniam, quod nemo dicit.
Solutio: Ad maiorem evidentiam praedictorum et obiectorum notandum quod spirituale quattuor modis dicitur, primo modo virtus vel effectus virtutis spirituale dicitur. Haec enim nec de facto nec de iure vendi possunt, ut legitur can. I, Q. I, ca. Iudices. Item, spirituale dicitur sacramentum Ecclesiae, quod de iure vendi non possit licet de facto saepe venditur, ut legitur I Can. fere per totum. Item, dicitur spirituale ius percipiendi dona. Sed magis proprie dicitur hoc annexum spirituali, et hoc similiter de iure
The following text is missing in William of Auxerre; but cf. Guy d'Orchelles, Summa, p. 186