Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 178
ANTONIUS DE BITONTO O.F.M. PRAEDICATOR ET SCRIPTOR SAEC. XV.
Nobiso lim agentibus de assumptione Virginis penes scholam franciscanam saec. XV ac inquirentibus inter sermones De privilegiis sanctorum fr. Antonii de Bitonto († 1465) in cod. Neapolitano, Bibl. Nation. VI. D. 68, occurrit quaestio cuius solutionem tempori locoque aptioribus remisimus. Conamur demum promissa adimplere, sed occasionem nunc nacti cuiusdam dissertationis nuperrime editae , nonnulla quoque exponemus de vita, de operibus deque manuscripta eorum traditione, quae in illa dissertatione penitus desiderantur.
I. — Nova documenta de vita
Quibuscumque documentis deficientibus quoad Bitontini efformationem in scientiis theologicis, libenter proferimus quamdam auctoritatem asserentem fr. Antonium, sicut et fr. Iacobum de Marchia, magistro usum esse fr. Seraphino de Caeta. Primo hoc noscimus e Bonaventura Theulo, dein e Sbaralea. Difficile est dictu quid veri inveniatur in hac assertione, quae utpote nimis tarda, minus assensum allicit, eo vel magis quia in fontibus vitae fr. Iacobi de Marchia a nobis collatis dicta non comprobentur. Si dubitative afferimus quod ad primordia vitae religiosae Bitontini spectat, certiores fimus de actuositate fr. Antonii per documenta quibus nova itineraria delineantur novique praedicationum cursus statuuntur.
I. Primum documentum praebetur ab epistola Rectoris ac Consilii civitatis Ragusae, qua fr. Antonius instantissime efflagitatur ut ad
L'Assomption de la Vierge et l'École Franciscaine du XV siècle, in L'Assomption de la Très Sainte Vierge (Studia Mariana, VI), Paris, Vrin, 1950, 98—100.
A. Gaeta, O.F.M., Antonio da Bitonto, O.F.M. oratore e teologo del sec. XV, Baronissi (Salerno) 1952, pp. XV—126.
De quo Marianus de Florentia, Compendium Chron. Fr. Minorum, in Arch. Franc. Hist., III (1910), 710.
Apparato minoritico della Prov. di Roma, Velletri 1648, 5.
Suppl. et castigatio ad script. trium Ord. S. Francisci, III, Romae 1936, 95.
T. Somigli, Vita di S. Giac. della Marca scritta da fr. Venanzio da Fabriano O.M. Obs., in Arch. Franc. Hist., XVII (1924), 403ss; M. Sgattoni, La vita di S. Giac. della Marca . . . per fra Venanzio da Fabriano (1434—1506), Zara 1940, 918s, 133ss; G. Caselli, Studi su S. Giac. della Marca, I, Ascoli Piceno 1926, 240ss, ecc.