Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 179
eorum civitatem praedicaturus se transferat. Operis pretium est ipsaque verba referre, ex quibus conicitur famam concionatoris apuli per regionis quoque transmarinas iam anno 1447 evulgatam esse:
«Domino fr. Antonio de Bitonto ord. Minorum . . . Has itaque praediximus ut P. V. non miretur si vos coluimus et desideramus, qui sanctimonia praeditus estis, qui velut scientia Dei et bonarum artium disciplina imbutus estis, qui velut lucerna inter ardentia minora lumina resplenditis et demum qui seraphici Francisci totiusque religionis suae verum exemplum et lumen perhibetis. Quare cum virtutis amore iam diu et laudatissima fama vestra filio capti fuerimus etiam antequam vos correspondeatis noveramus et multa sint quae nobis et reipublicae nostrae fiduciam praebeant ut hoc quam maxime necessario tempore unum a P. V. summis precibus ac incredibili desiderio non solum petere audeamus, sed etiam optemus impetrare devotissime et quanta possumus cum benevolentia et caritate P. V. exoramus et ab ea cordialissime exposcimus ut quemadmodum aliis nobis benignissime promisistis, velitis ad nos personati ad nos conferre et penes nos et in hac nostra civitate aliquatenus commorari et . . . voluntati vestrae placuerit conversari est et nos sanctae matris Ecclesiae devotissimi filii vestraeque religionis ardentissimi cultores sacro illo vestro cibo cibari possimus quo alii fecerunt diversarum regionum mundi . . .»
2. Ob documentorum carentiam dicere nequimus si fr. Antonius tunc piis desideriis Ragusinorum civium satisfacere potuerit. Certum tamen est, nonnullis annis elapsis, eumdum in eorum civitate quadragesimam praedicasse; scilicet anno 1459. Idem Rector ac Consilium die 12 Maii Nicolaum de Bosna nuntium miserunt ad papam Pium II hoc mandatum persolvere:
"Insuper exponeret come questo anno passato il venerabile frate Antonio di Betonto per comandamento che lo aveva de la Sanctità sua venne ad Ragusi ad predicarne la quaresima, ma che già era passato uno terzo de la quaresima quando el venne, si che potessimo haver poca consolatione de luy; per tanto supplicarete cum sit che la città nostra ha grande devotione in quello homo, la Sanctità soa se degni drezar uno Breve al dicto frate Antonio et commandarli che passato Sancto Michiel prossimo el debia vegnir ad consolarne cum le soe predicationi et cum noy star almancho sin alla resurectione, et lo ditto Breve procurarete de haver et portar cum voy."
3. Ex quadam ordinatione civitatis Papiae, anno 1463, scimus Syndicos aliosque Maiores fr. Antonium ac fr. Michaelem Carcanum de Mediolano invocasse ut iidem eorum necessitatibus opitularentur. Civitas denuo in interdictum inciderat ac pro absolutione utilis visus est adventus optimi praedicatoris:
Edidit B. Rode, Documenti francescani di Ragusa, in Miscellanea Francescana, XIV (1912), 175.
Ibid. 190.