Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.
by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 180
"IV Nov., in Vesperis. Convocato et congregato consilio... In quo fuerunt et sunt infrascripti... d. Laurentius de Folpato et Ambrosius de Margano syndici... Cum vestris litteris noviter transmissis per rev. Protonotarium de Butigellis pro facto pecuniarum habendorum et recuperandorum pro remissione interdicti facti huic civitati... et volentes providere et solicitare... optimum praedicatorem qui valeat incitare personas huius civitatis ad sublevandum de pecuniis promissa ex causa iuxta possibilitatem suam et prout sibi libuerit et intellecto quod de praesenti adsunt domini fratres Antonius de Bitonto et Michael de Carcano in civitate Cremonae... eligunt d. Laurentium de Folpatis syndicum et Ioannem de Morbiis... et informati de negotio huiusmodi ad plenum, vadant cum litteris credentialibus sibi fiendis Cremonam ubi informati erunt ubi sunt dicti praedicatores, et alium eorum conducant ad hanc urbem."
Documentum certiores nos facit de praesentia tunc temporis Cremonae duorum praedicatorum, quin tamen declaret qua ratione ibi fuerint, praedicationis scilicet causa, ut fas est supponere, aut alia. Desunt quoque documenta declarantia quis ex duobus voluerit vel potuerit Papiam petere, sed eo quod fr. Michael eodem mense Novembri 1463 conciones habebat Venetiis in platea S. Marci pro Crociata contra Turchas, magis videtur probabile fr. Antonium propositam missionem in civitate Ticinensi assumpsisse. Quidquid sit, huiusmodi invitationes, etiam pro rebus gravioribus, famam saltem ostendunt, qua Bitontinus potiebatur.
4. Intimarum relationum fr. Antonium inter et fr. Ioannem de Capistrano exstat argumentum, praeter illa iam nota, epistola eiusdem fr. Ioannis ad clarum litterarum virum Franciscum Barbarum:
"Praestitisti mihi inaestimabile munus amicitiae tuae, quae mihi pretiosior est cunctis opibus, quam maxime propter gratiam labiorum tuorum et a Deo summo tibi bene collatam sapientiam aeternorum et scientiam temporalium, quibus optime praeesse nosti, ut frequenter didici ex ore novelli nostri sancti Bernardini, recolendae memoriae olim fr. Alberti Sartianensis et nuper fr. Antonii de Bitonto, quos tua dignos amicitia puto, me tamen indignum ac imparem quoquo modo."
II. — Tria nova scripta
Operibus iam notis (Gaeta, 63—80) haec tria addenda sunt hucusque inedita:
Edidit P. Sevesi, Il B. Mich. Carcano da Milano, O. F. M., in Arch. Franc. Hist., III (1910), 655.
Francisci Barbari et aliorum ad ipsum epistolae ab a. 1425 ad a. 1453, Brixiae 1743, 234s; B. Bughetti, Alcune lettere di Franc. Barbaro riguardanti l'Ordine Francescano, in Arch. Franc. Hist., XI (1918), 296s.