Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 182

nec inculculando et replicando clausulas superfluas et ad rem non pertinentia scriberem. Nam cum ante me multi et meae professionis et alterius et plerique ordine litterarum scripsissent, ut facilius inveniretur quod quaeritur, eos et in ordine et in rebus dicendis atque disponendis imitari volui, ut sic clarius videtur ab omnibus quid praetermissum fuerat ab aliis, quid non recte dictum, quid non omnino tenendum, quantumque hoc opusculum fuerat oportunum.

Quamvis saepe nunc et in rerum dicendarum principio, medio aut fine multa interserim, pleraque differenter congruentia, prout opus erat, addiderim, multas sententias mutaverim, veriores semper et communiores accipiendo, parum tamen aut nihil huic operi novi [f. 1c] superadditum est praeter quaedam iura extravagantia. Quid novum enim afferre potui, cum nihil omiserit antiquitatis diligentia quod intactum ad hoc usque aevi permaneret? Quapropter quaeso ne de praesenti opere editionis huius fidem quisque libret, quoniam quidem vestigia monetae veteris persecuti, opiniones universas eligere maluimus potius quam innovare. Itaque si qua ex istis secus quam opto quisque acceperit, det velim ignorantiae meae veniam et proprii ingenii tarditati, qui fratribus meis plerisque postulantibus volui potius morem gerere quam sine ipsorum utilitate tacere, praecipue cum penes eos sit constantia veritatis, quos in omnibus recta ratione secuti sumus.

Et quia hoc opus, Pater reverendissime, me tenebat cum amplissimis tuis cogitationibus atque consiliis et imperio spirituali Bononia gubernaretur, quam esse et fore felicem existimarem si in tali nunc proposito regiminis permaneret, ubi tempestate illius reipublicae declamabam ad populum et utinam non labore casso, cum non videam eam sponte Ecclesiae subditam, pro qua Christus oravit ut non deficiat fides eius [Luc. 22, 32], nescio qua causa quove proposito de hoc opere tibi a me sermo factus est, quod illico postulasti. Quare feci nempe quod mihi difficillimum fuit ut eodem anno opus ad finem ducerem, Incarnationis videlicet 1449, et beneficiorum non immemor tuae in me maximae benivolentiae, illud statim ad dominationem tuam mittere constitui, unde nunc, Pater praestantissime et domine a christianis omnibus cum reverentia amande et cum amore reverende, quem Dei providentia [f. 1d] in sui Ecclesia constituit cardinalem, quoniam forte nulli rectius possum, tuo conspectui praesento subditum opusculum ut eius auctoritate quae ibi suscipienda sunt approbentur et quae corrigenda sunt emendentur.

Verum cum in hoc opere nihil dictum sit quod ad animae vel conscientiae curam et lumen non pertineat, in quo velut in quodam speculo quod eligendum quodve respuendum virtutum et vitiorum cognitionem per facile quisque intueri possit, Speculum animae ipsum appellari constitui,

Fit allusio ad praedicationem a Bitontino habitam in ecclesia Bononiensi S. Petronii, anno 1449; cf. F. Filippini, S. Petronio vesc. di Bologna. Storia e leggenda, Bologna 1948, 126.

De motibus ibi tunc exsurgentibus cf. C. Ghirardacci, Historia di Bologna (ed. da A. Sorbelli), parte 3, t. 1, Bologna 1933, 129ss, deque actuositate Agnesi, qua Legati Papae, ibid., parte 3, t. 2, 401 (index).