Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 183

quia ut Hilarius ait: "Intelligentia verborum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus."

Et sicut qui corporum formas aemulantur, postpositis quae reliqua sunt, ante omnia effigiant modum capitis nec prius lineas destinant in membra alia quam ab ipsa — ut ita dixerim — figurarum initium faciant, ita pro modulo meo volens hoc opus per ordinem litterarum alphabeti describere, a prima omnium, videlicet ab A initium sumpsi, humiliter deprecans principium et finem omnium rerum Dominum nostrum Iesum Christum, qui dixit: Ego sum Alpha et Omega, principium et finis [Apoc. 1, 8], ut tibi primum, Pater, et domino reverendissimo cuius nomini opus hoc dedicatum est, et mihi miserrimo peccatori qui eum (!) — ut dixi — ex multis voluminibus antiquorum patrum collegi, atque omnibus sibi servientibus sit semper in adiutorium salutis. Amen."

Incipit opus, f. 2a: "De abbate et primo de eius idoneitate. Capitulum primum. Abbas ut sit idoneus debet esse aetatis legitimae, 25 scilicet ad minus annorum, ornatus gravitate morum, praeditus litterarum notitia, Extra, De electione, Cum in cunctis in textu et in glossa, et Cum nobis satis apparet."

Explicit opus f. 361d voce Zelus: "Similiter et multo magis Propheta in Psalmo [68, 10]: Zelus domus tuae comedit me, quo visum (?) est visum mihi etiam aliquibus signis indigno famulo Dei fr. Antonio de Bitonto ord. Minorum hoc opus assumere, ut in eius principio dixi et ad finem usque complere, auxiliante gratia Domini mei Iesu Christi, cui cum Patre et Spiritu Sancto sit honor, virtus et gloria in saecula saeculorum. Amen. Explicit opus, gloria Christo."

"Explicit opus hoc ad honorem et gloriosissimae matris eius et seraphici confessoris patris ordinis Minorum cuius indigne professionis sum, b. Francisci, inceptum Ferrariae anno Domini 1448, mense Maii, quo tempore et anno legi et compilavi commentarie super primo libro Sententiarum, mediatum vero Bononiae, sed consummatum Mantuae anno Domini 1449, mense Decembris, prima hebdomada Adventus, die Veneris, huius eius [! id est die 5] mensis, hora XIII noctis." Sequuntur tabulae.

Ex his testibus sequentia depromi possunt: A. Cod. Bruxellensis continet Speculum animae quod noverunt Waddingus etsi obscure in cod. coenobii Mirepicensis exarato an. 1449 et I. M. Mazzuchelli in cod. conventus S. Francisci ad Vineas, Venetiis , dum Sbaralea idem Bitontino erronee abiudicavit: "Speculum animae: opus est Ioannis Peckam Minoritae Angli, et nescio, quomodo exciderit Waddingo [hoc] Bitontino attribuere, quod suppares auctores tacuerunt, nisi Summa

De Trinit., IV, n. 14 (PL 10, 107).

Scriptores Ord. Minorum, Romae 1650, 30.

Gli scrittori d'Italia, II, parte 2, Brescia 1760, 1287, sed prosequitur: "ma noi dubitiamo che (quest'opera) non sia diversa dalla Summa casuum conscientiae riferita più sopra al n. V," et supra ad n. V. habetur: "Summa casuum conscientiae. Incomincia quest'opera Multi fuerunt scriptores e si conserva MS. nella Biblioteca Regia di Parigi." Revera praedictum Incipit est Speculi animae, ergo identitas duorum operum, ut infra dicetur.