Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 185

decepti a nota historica cod. Parisiensis minus fideliter relata ab Oudin: "Inscribitur Summa Theologiae fr. Antonii de Betonto... qui docuit Ferrariae et Bononiae anno 1448, et Mantua anno 1449." Quae respuenda sunt — saltem quoad lectoratum Bononiae et Mantuae — auctoritate authentici colophon codicis Bruxellensis Speculi animae, ex quo deduci non licet nisi quod fr. Antonius anno 1448 initium dedit huic operi, Bononiae vero ad medium perduxit ac tandem Mantuae persolvit anno 1449. Ex ipso Prologo Speculi animae edocemur Bitontinum anno 1449 Bononiae versari praedicationis causa.

2. Sermo seu regulae de cognitione peccati mortalis, Basileae, Bibl. Universitatis, cod. A. XI. 62, ff. 56r—69v.

Chart., mm. 145 × 105, pluribus manibus exaratus, lineis plenis, lin. c. 26—28, saec. XV; cf. G. Binz, Die Deutschen Handschriften der Öffentlichen Bibliothek der Universität Basel, I, Basel 1907, 309. — Videtur idem opus haberi in codice apud bibliopolam monacensem Rosenthal, anno 1900: Sermo s. regulae Antonii de Vetonta ord. Min. et Nic. de Aufimo; cf. Miscellanea Francescana, VIII (1901), 41. En quaedam ex cod. Basileensi deprompta:

Rubr. f. 56r: "Sermo seu regulae quae sequuntur compositae sunt per eruditissimum virum utriusque iuris doctorem fratrem Antonium de Bethonta ord. Minorum et sequitur Nicolaum de Ausimo."

Inc.: "Omnibus diebus vitae tuae in mente Deum habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas mandata Dei. Tob. 4, 6. Peccatum est regressus a divina voluntate. De recessu dicit Ps. [49, 17] contra peccatum: Proiecisti sermones meos retrorsum. De divina voluntate dicit Ps. [39, 8]: In capite libri scriptum est de me ut facerem voluntatem tuam, Deus. Differentia est inter peccatum, delictum et crimen, secundum Magistrum, in II, dist. 42. Augustinus: "Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod scienter committitur." "Crimen est peccatum grave accusatione et damnatione dignissimum..." (f. 57r) Circa peccati notitiam, quae est summe necessaria, quia nemo potest se ab illo tueri quod non novit bene in meditationibus. Notitia peccati initium est salutis. Sicut enim sine principio non potest haberi principatum, ita nec sine peccati notitia salus aeterna... Expl. f. 69v: "De consecratione, dist. 4, Vos autem ante omnia. Explicit."

3. Laus in honorem Virginis Mariae. Habetur in cod. 1939 Bibl. Riccardianae, Florentiae, f. 132v (saec. XV), praemissa rubrica: "Al nome di Dio. Amen. A di 25 di novembre 1433 fatta per maestro Antonio predicatore", dum in indice eadem forte manu exarato f. 139v: "Lauda fatta per maestro Antonio da Bitonto predicatore"; cf. S. Tosti, Descriptio codicum franc. Bibl. Riccard. Florentinae. in Arch. Franc. Hist., VIII (1915), 230. — Anonyma continetur quoque in