Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 184

conscientiae edita sit hoc titulo Speculi animae; nam Summam conscientiae scripsisse habetur . . . quae forsan idem est ac Speculum animae" .

B. Ad Speculum animae reducenda sunt nonnulla opera quae nominibus diversis fr. Antonio concredita circumferuntur apud antiquos bibliographos. Huiusmodi sunt Summa theologiae et Summa casuum conscientiae, quae a P. Gaeta (p. 82) recensentur inter opera temporum iniuria deperdita aut in latebris bibliothecarum adhuc abscondita, quorum tantum nomina nobis nota sunt. Summam theologiae, quam primum proposuit C. Oudin, idem esse ac Speculum animae evidentissime demonstratur ex eiusdem auctoris plena descriptione operis: "Extat sub Antonii de Betonto nomine Summa gregia Theologiae, dedicata a Cardinali tituli S. Eusebii, MS. Cod. 4518 Bibliothecae Galliarum Regiae. Inscribitur Summa Theologiae fr. Antonii de Betonto, Professoris Ord. Minorum, qui docuit Ferrariae et Bononiae anno 1448, et Mantuae anni 1449, scripta a Fratre Francisco Galhard anno 1460, perfecit die XI Augusti. Prooemium incipit: Multi fuerunt scriptores etc." Ut patet, idem est Cardinalis cui opus dicatur, idem Incipit prooemii, eademque, etsi sub compendio et minus fideliter relata, nota historica in fine operis. — Quod idem aestimandum sit quoad Summam casuum conscientiae, cui accedunt Summa totius divini iuris inter opera fr. Antonii a coaevo fr. Gabriele de Verona recensita et Summa admodum perutilis a fr. Marino de Florentia proposita — ne scriptores posteriores adducam — certum nobis videtur usque dum aliquid novi inveniatur de hereditate litteraria Bitontini. De operis unicitate — ut audivimus supra — iam suspicati fuerant Sbaralea et Mazzuchelli. Fatemur titulum Summae casuum conscientiae originem habuisse ex ipso prologo Speculi animae, ubi fr. Antonius loquitur de iis qui "de conscientiae casibus scripserunt amplissime . . ."

C. Qui de Bitontino adhuc recentius scripserunt, affirmarunt illum theologiam docuisse Ferrariae, Bononiae ac Mantuae, omnes simul

Suppl. et castigatio ad script. trium Ord. S. Francisci, I, Romae 1908, 75.

Comment. de scriptoribus ecclesiae antiquis, III, Lipsiae 1722, col. 2469s.

M. Bihl, L' epistola consolatoria di fra Gabriele Rangone da Verona O. M. Obs. sulla morte di fra Antonio da Bitonto . . ., in Miscellanea Pio Paschini (Lateranum, XV), II, Romae 1949, 183.

Compendium Chronicarum Ord. Min., in Arch. Franc. Hist., III (1910), 710.

Ex. g. M. Bihl, in Dict. d'hist. et de géogr. eccl., III (1924), 762; D. Scaramuzzi, Il pensiero di Giov. Duns Scoto nel Mezzogiorno d'Italia, Roma 1927, 101; W. Lampen, in Lexicon für Theol. u. Kirche, I (1930), 516; F. Stegmüller, Repertorium Comment. in Sent. P. Lombardi, I, Herbipoli 1947, 38; A. Kleinhans, in Enciclopedia cattolica, I (1948), 1541; A. Gaeta, Antonio da Bitonto, 138, etc.