Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 191

exhibet textum ad complementum perductum. Divergentia statim evidens est si prae oculis initium et lineamenta totius operis prout traduntur in cod. Patav. Univ. 769, f. 1a:

"Ad illustrem et religiosum principem d. Federicum Montisferetri, Urbini ac Durantis praestantissimum comitem super opere quod De privilegiis sanctorum inscribitur per fr. Antonium Botontinum ad honorem Dei et Matris eius atque seraphici Francisci cuius professionis est. Prooemium incipit in nomine Domini. Amen.

eFecit Deus stellas . . . Gen. 1 c. haec verba scribuntur. A multis quidem dubitatum fuit, d. p., an qui in libro vitae scripti sunt, quos praescivit Deus in aeternitate salvandos, ab eo umquam deleri possint. Quam interrogationem difficilem et fere insolubilem si notam facere voluerimus, primo quid sit liber vitae" . . . Sequuntur privilegia sanctorum, quorum tantum lineamenta hic praebemus: "Privilegium quidem primum est, rev. et dev. P., quod dicitur productionis (f. 1c), 2 electionis (f. 3a), 3 operum exsecutionis (f. 3d), 4 fortitudinis (f. 4b), 5 prudentiae limpitudinis (f. 6d), 6 iustitiae rectitudinis (f. 8b), 7 temperantiae vitalis (f. 10b), 8 gloriae supernalis (f. 12c), 9 gloriae et beatitudinis substantialis (f. 17c), 10 gloriae consubstantialis (f. 21d), 11 gloriae accidentalis (f. 24a), 12 gloriae tripudialis (f. 29a) . . . b. Iacobonus de Tuderto laudes decantando dicit: Iesu nostro amator . . . (f. 32a). — Satis ergo diximus et longe diffusius quam in principio credidimus, de omnibus privilegiis sanctorum, non tamen quantum fas est pro eorum meritis. Sed antequam ad particularia praeconia veniam, sic pro conclusione omnium praedictorum libet exclamare: O sancti Dei omnes . . . (f. 33d) omnium spiritum beatorum D. N. I. C. qui cum P. et S. S." etc.

Desunt ergo in hac redactione prooemium epistolare ad Pontificem, epistola ad Federicum comitem omnesque sermones de singulis sanctis, quamvis illa 'particularia praeconia' ibi sint supposita, ipsaque materia diversimode congeritur. Proinde cum alii codices, ut sufficienter innui potest ex eorum descriptione ac ex notitiis a nobis assumptis, accedant ad cod. Patav. Univ. 769 (cod. Bibl. Anton. operis quoque inscriptionem omittit), deduci fas est solum cod. Neapolitanum integrum exhibere opus ipsiusque — ut videtur — ultimam redactionem.

Secunda quaestio est de sermonibus contentis in f. 123d—228a, circa diligens amanuensis adnotavit: "Nescio si ipse [fr. Antonius de Bitonto] composuit seu aliquis alius doctor, quia ibi rubrica non erat". Revera si ipse scriba nesciebat, neque nobis effulgere potest spes ad conclusiones omnimodo certas perveniendi. P. Gaeta asserit multas esse rationes internas (quin tamen unam saltem expresse dicat) pro illis sermonibus Bitontino abiudicandis. Exponamus tamen quod ex codicis examine erui potest.

En eius verba, p. 71: "Noi crediamo che, per molte ragioni interne di stile e di tecnica, non si possano attribuire al Nostro."