Antonius de Bitonto O.F.M. Praedicator et Scriptor Saec. XV.

by C. Piana in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953

p. 192

Collectio praedictorum sermonum absque dubio tribuenda est auctori franciscano, quod arguitur ex tribus sermonibus in honorem S. Francisci (f. 216c—225b), ex sermone S. Antonii Patavini (f. 176c), S. Ludovici Tolosani (f. 209a) et binis sermonibus S. Clarae Assis. (f. 197d—201b). Conclusio magis urgetur ex eo quod in tota sermonum serie alii non occurrant sancti recentioris tunc aetatis ex alio religioso Ordine. Si vero ad horum sermonum examen pergatur, validiorem confirmationem assequetur conclusio. Praeter ditissimam notitiam sancti Patris sanctorumque confratrum necnon historiae Ordinis, quae in extraneo auctore vix supponi potest, quaedam adsunt indicia ostendentia sermonum auctorem exstitisse fratrem minorem, ut est notitia liturgiae propriae in Ordine in festis S. Francisci (f. 222a, 223a—b) S. Antonii (f. 177d, 178a, 179d), notitia regulae (f. 179b, 209d) eiusdemque declarationis Exiit qui seminat (f. 209c), naturalis tendentia extollendi prae ceteris proprium Ordinem (f. 209c). Demum quodlibet dubium evanescit quando legitur: "Tales milites habuit dux noster Franciscus" (f. 178b) et quando referuntur verba S. Antonii Patavini adhuc canonici regularis: "Dixerat enim fratribus nostris laicis euntibus pro eleemosyna panis: Hoc pacto vestrum Ordinem introibo..." (f. 178d). De S. Clara quoque dicitur quod "ad S. Mariam de Portiuncula festinavit, ubi recepta a viro Dei Francisco, eam totondit et habitum huius sanctae religionis induit" (f. 200d).

Ex citatione poetae Dantis (f. 221a; Parad. XI, 64—66), ex enarratione impressionis stigmatum S. Francisci italico eloquio: "Donde concludendo per non elogare, dixe san Francisco allo dicto divoto frate..." (f. 222b—c), aliaque ex laude in festo S. Georgii: "Chi è de Christo cavalieri..." arguere fas est auctorem italum fuisse.

Nunc propius quaestionem aggredientes, quaerimus utrum ille auctor quem franciscanum et italum agnovimus, cum Antonio Bitontino identificari possit.

Argumenta certa criticae internae in favorem Bitontini invenire nequivimus, aliqua tamen indicia colligere potuimus. Idea 'mater' privilegii in laudibus sanctorum, prout occurrit in sermonibus authenticis, invenitur quoque in sermonibus de quibus vertitur quaestio, sic in sermone S. Francisci legitur "in tertia parte sermonis privilegii primi b. Francisci" (f. 218b), et alibi: "Privilegium primum sanguinis Christi. Sermo

Sermo 1 de S. Francisco: "Quid vobis videtur de Christo... Haec verba scribuntur. Postquam visum est quod h. Franciscus" (f. 216c). Sermo 2: "Confiteor tibi, Pater... S. Franciscus, carissimi, concepit spiritum gratiae in loco S. Mariae de Angelis, ubi modo datur indulgentia a culpa et poena... nos ivimus ad S. Mariam de Angelis" etc.