Complementary Note on the Early Scholastic Commentarii in Psalmos

by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 155

Proem. (ib. f. 1v)

Notandum quoque quia ita de futuris loquitur ut de praesentibus et de praeteritis: Spiritui namque Sancto aeque omnia manifesta sunt. Non vero conturbet lectorem quod aliquando ducit Christum loquentem: respectum enim habuit divinitatis et humanitatis, cui personaliter unitum erat Verbum Dei.

In Ps. 1 (ib. f. 2r)

Dicendo 'beatus' multum attente erigit nos ad laudem Dei: nihil enim maius posset de eo dicere.

In Ps. 1 (ib. f. 2v)

Hic mittit nos ad historiam, quae dicit lignum vitae in medio paradisi plantatum esse: quod significabat Christum positum in medio Ecclesiae, qui est vita vivens in se et vitam dans aliis, sicut ipse dicit: Qui manducat me, vivet propter me; et alibi: Si in viridi ligno hoc facient, in arido quid fiet?

In Ps. 1 (ib. f. 2v)

Nota quod resurgendorum alii iudicandi, alii non iudicandi; alii iudicandi ad vitam, alii ad mortem. Non iudicandi: alii sancti, perfecti, iudicantes falsos christianos et Iudaeos in comparatione sui, alii gentiles, qui iam iudicati sunt, testante Apostoli: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.

In Ps. 2 (ib. f. 3v)

Multi volunt unum psalmum esse 'Quare fremuerunt' superiori, confirmantes hoc auctoritate sancti Petri, qui vocat eum primum in Actibus apostolorum.

Usus tamen obtinuit esse duos, minime in hoc contrarius beato Petro,

Proem. (ib. f. 1d)

Notandum quoque quia de futuris loquitur ut de praeteritis et de praesentibus, quia Spiritui Sancto omnia certa sunt ut praeterita vel praesentia. Non vero conturbet lectorem quod aliquando sublimiter, aliquando humiliter introducit Christum loquentem: respectum enim habuit deitatis et humanitatis, cui personaliter erat unitum Verbum Dei.

In Ps. 1 (ib. f. 2a)

Dicendo 'beatus' multum erigit nos et reddit attentos ad laudem ipsius: nihil enim maius posset de eo dicere.

In Ps. 1 (ib. f. 2c)

Hic mittit nos ad historiam, quae dicit lignum vitae plantatum in medio paradisi: quod significabat Christum positum in medio Ecclesiae, qui est vita vivens in se et vitam dans aliis, sicut ipse dicit: Qui manducat me, vivet propter me; et alibi: Si in viridi ligno hoc faciunt, et in arido quid fiet?

In Ps. 1 (ib. f. 3c)

Nota quod resurgendum alii iudicandi, alii non iudicandi; iudicandi alii ad vitam, alii ad perditionem. Non iudicandi: alii sancti, perfecti, iudicantes falsos christianos et haereticos in comparatione sui, alii non iudicandi, sicut mali qui iam iudicati sunt, testante Apostolo qui dicit: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt.

In Ps. 2 (ib. f. 3c)

Multi volunt esse unum psalmum 'Quare fremuerunt' cum superiori, confirmantes auctoritate beati Petri.

Usus tamen obtinuit esse duos, minime in hoc contrarius beato Petro, qui vocat eum primum... Sed sive sit idem cum superiori sive