Complementary Note on the Early Scholastic Commentarii in Psalmos
by D. Van Den Eynde in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 156
qui vocat eum primum... Sed sive sit unus cum superiori, sive non, tamen pendet a superiori. Quod vero ille primus, iste secundus, ille dicitur tertius, et quod tali numero sunt conclusi, etsi nos lateat, non vacat a mysterio. Unus enim numerus magis uni competit quam alii.
In Ps. 2 (ib. f. 31—3v)
Unde et quidam cum superiori unum psalmum voluerunt. Principalis intentio ad hoc spectat: ostendere ad quantam gloriam sibi cessit passio sua et ad quantam deiectionem persecutoribus, qui putabant eum in mortem dare, ita ut non resurgeret et mundus post eum non abiret: quod e contrario cessit.
In Ps. 3 (ib. f. 4v)
Videtur autem in hoc psalmo eadem intentio quae in praecedenti, — tractat enim de passione et resurrectione, — sed non est. Hic enim de multiplicatione inimicorum agit et manifestus de resurrectione; orat etiam pro membris suis, quod in superiori non fecit.
In Ps. 3 (ib. f. 4v)
Licet certus essem de resurrectione et gloria mea, tamen ante passionem clamavi ad Dominum dicens: Pater, clarifica Filium tuum, id est, fac cognoscere mundum quia sum ego Filius tuus consubstantialis et coaeternus. Et in hoc se proponit exemplar fidelibus, quia, si ipse oravit qui certus erat de impetratione, multo magis est exorandum qui de salute sua incerti sunt.
divisus, tamen pendet a superiori. Quod vero ille primus, iste secundus, ille dicitur tertius, et quod tali numero sunt conclusi, etsi nos lateat, tamen non vacat a mysterio. Unus enim numerus magis competit uni quam alii.
In Ps. 2 (ib. f. 3c)
Unde etiam cum superiori unum psalmum esse voluerunt. Principalis intentio ad hoc spectat: ostendere ad quantam gloriam sibi cesset sua passio et ad quantam deiectionem persecutoribus, qui putabant ita eum dare in mortem ut non resurgeret et mundus post eum non abiret: quod e contrario cessit.
In Ps. 3 (ib. f. 5ab)
In hoc psalmo videtur eadem intentio quam in superiori, — tractat enim de passione, de resurrectione, — sed non est, si quis diligenter considerat. Hic enim de multiplicatione inimicorum agit et manifestus de resurrectione; orat etiam pro membris, quod in superiori non fecit.
In Ps. 3 (ib. f. 5d)
Licet certus essem de resurrectione et gloria mea, tamen ante passionem clamavi ad Dominum dicens: Clarifica me, Pater, id est fac mundum cognoscere quia ego sum Filius tuus consubstantialis et coaeternus. Et in hoc proponit se exemplar fidelibus, quia si ipse creator omnium oravit qui certus erat de impetratione, multo magis illis orandum est qui incerti sunt an preces eorum habeant efficaciam.
The number of these textual concordances for such a small section of the two Commentaries is certainly impressive. Still, they convey only a faint idea of the close kinship which connects them on nearly every page.