Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 240
virtus agendi in spiritum. Sed hoc maxime debet esse in sacramentis, quae sunt opera misericordiae divinae, etc.
15 Item, Beda, "Contulit aquis vim regenerativam tactu mundissimae carnis suae"; ergo habet aqua gratiam regenerativam. Ergo possint gratiam conferre quam habent. Sed constat quod aqua est opus operatum, et res exterior non interior. Ergo, etc.
Item, Augustinus: "Unde tanta vis aquae ut corpus tangat et cor 20 abluat." Ergo, in aqua est virtus lavandi animas. Et hoc est gratia.
Item, est differentia inter sacramenta Novae Legis et Veteris, quod ista efficiunt quod figurant, illa non. Sed figurant gratiam. Ergo, efficiunt illam.
Contra. Augustinus; VI Musicae: Nullum ignobilius agit in magis 25 nobile et in nobilius. Sed omne quod conferat animae gratiam influit in illam, et agit in ipsa perficiendo eam. Sacramentum ergo cum sit corporale est ignobilius spirituali. Ergo, anima rationalis cum sit spiritus non recipit influentiam a re corporali, scilicet a sacramentis.
Item, omnis causa nobilior est suo effectu, et nullum corporale est 30 nobilius spirituali. Ergo, corpus non est nobilius gratia. Ergo corporale non erit causa gratiae.
Item, Augustinus: "Virtus est bona qualitas mentis quam Deus in nobis sine nobis operatur." Ergo, non per ministerium humanum. Sed sacramenta sunt a ministerio nostro. Ergo, non per ea operatur gratia.
35 Item, Ps. 'Da mihi intellectum,' Glossa, 'Deus per se irradiat pias mentes.' Sed haec est irradiatio per gratiam. Si ergo per se, non per aliam.
Item, medicina spiritualis non sanat morbum corporale. Ergo, ad oppositum, medicina corporalis non sanat morbum spiritualem.
Item, Dionysius, "Sacramentum est per quod sub tegumento rerum 40 visibilium salutem divina virtus secretius operatur." Ergo, sacramenta videntur organa vel instrumenta Dei. Sed in actionibus fit attributio artifici non instrumento. Ergo, non debet dici sacramenta iustificant vel efficiunt, sed per sacramenta Deus sanctificat vel efficit.
Item, IV Sent., dist. prima, homo divino imperio salutem quaerit in 45 inferioribus se, etsi non ab illis, tamen per illa a Deo. Ergo, gratia non est in sacramentis. Ex his patet quod sacramentum non est causa gratiae, sicut dicit diffinitio.
Respondeo. Sine praeiudicio sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, et hoc dupliciter, efficiendo simpliciter et disponendo, sive 50 causaliter et dispositive. Causa enim est in characterizando et aliquomodo ornando, ut in quibusdam ornatibus, ut patet in ficte accedente, quia de virtute sacramenti sine gratia ultima imprimitur character.