Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 241
Quantum ergo ad hunc effectum, scilicet characteris, et cuiuscumque alterius ornatus, sacramenta sunt causa efficiens, et ideo dicuntur efficere simpliciter secundum hunc modum. Quantum vero ad gratiam ultimam, scilicet gratiam perfecte reparantem, sacramenta sunt disponentia non causantia, et si invenitur quod illam gratiam efficiant, intelligendum est quod ad illam disponunt, ut fiat in suscipiente gratia reparans, ut postea videbitur.
Ad primum dicendum quod sacramenta non agunt propria virtute quam a sua natura habent, sed agunt in anima ex virtute collata a Christo, et ideo non sequitur,
Nota ergo quod ad hoc quod minus nobile sive corporale agit in spiritum purgando tria requiruntur, scilicet virtus mirabilis collata ipsi corporali agenti, et defectus ex parte purgabilis, et reparabilis, sive nota aliqua. Postea requiritur gratia fidei. Verbi gratia, in purgatorio ad hoc quod anima purgetur sunt illa tria. Virtus mirabilis collata igni et supra naturam, secundum est defectus ex parte purgabilis, tertium est gratia fidei quae si non esset non purgaret, quia vitium sine gratia non est purgabile. Et ideo non purgantur existentes in inferno. Similiter est in sacramentis quia in ipsis est virtus mirabilis collata a Christo; praeterea est aliquid purgabile in accedente, quia viator non potest esse sine purgabili; et est ibi gratia fidei, vel in se vel in alio, in se ut in adulto, in aliis ut in membris Ecclesiae pro parvulo. Et haec virtus mirabilior est in sacramentis Novae Legis quam Veteris Legis, quia non solum est ad tolendum. sed ad imprimendum, vel conferendum, characterizando vel ornando animam. Unde pro haeresi habeo dicere quod sacramenta Novae Legis nihil efficiunt in quantum opus operatum. Unde sacramenta nostra plus efficiunt quam ignis purgatorius, quia et auferunt, et imprimunt characterem et huiusmodi, ut patet.
80
Ad illud quod dicitur quod ignobilius non agit etc., dicendum quod ipsum materiale elementum ignobilius est anima et per se nihil efficit, sed bene efficit virtute desuper collata. In sacramento enim est super naturam virtus collata; unde illud tenet de virtute naturali, non de virtute mirabili; vel dicendum quod ipsa materialia in sacramentis non agunt, sed proprie as fides. Habent enim sacramenta virtutem fidei similiter coagentem cum sua virtute, quam habent a Domino collata sibi, et inquantum sunt agentia nobiliora sunt. Praeterea, sacramenta agunt sic in animam, non in quantum est essentia quaedam quia sic est nobilior, sed ideo quia est purgabilis.
Ad aliud dicendum quod 'sine nobis operatur virtutem,' intelligitur 90 ita quia a Domino est generaliter inchoatio omnis hominis progressus et conservatio. Unde ipsa agit causa tota, aut causa prima. Unde Augus-