Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 252
igitur nulla forma recipitur a corpore spiritualiter sed corporaliter. Igitur, 40 nulla forma spiritualis potest esse in corpore sicut in subiecto.
Item, omnis forma una est in uno subiecto; igitur virtus illa aut erit in verbo santificante elementum, aut in elemento et quasi in quo.
Respondeo. Quod virtus illa est in ipsis materialibus non in elemento solum nec in verbo solum sed in istis simul est actu exercito, scilicet in 45 mersione sive in unctione. Unde haec omnia simul in uno effectu concurrunt, scilicet substantia, verba, elementum, et operatio. Et dico quod sicut in adamante est virtus a tota specie, nec solum a natura ignis, vel aqua etc., sed a tota natura sive specie, similiter dico in proposito.
Ad primum ergo dicendum quod virtus spiritualis numquam est in 50 corporali spiritualiter per naturam; potest tamen per virtutem supra naturam.
Ad quod dicitur quod omne quod recipitur, etc., intelligitur de receptione virtute apprehensiva.
Ad quod quaeritur in quo est illa virtus, dicendum quod non in uno 55 simpliciter sed in omnibus, quae materialiter sive ministerialiter concurrunt ad efficaciam sacramenti.
Unde notandum quod sicut est esse absolutum et ordinatum, sic et forma. Forma enim dat esse. Unde quia esse sacramenti determinatur in ordine, et forma eius quae est virtus sanctificationis determinatur in 60 ordine, forma autem huiusmodi non determinat sibi unum pro subiecto vel materia sed plura. Unde quia omnia quae materialiter occurrunt ad efficaciam sacramenti ordinantur ad unum et unitatem ex hoc habent, dico quod similiter et forma sive virtus quae est ad idem non determinat sibi unum indivisibile pro materia vel subiecto sed plura, ut dictum est.
65 Quaeritur utrum sacramenta Novae Legis conferunt gratiam ratione operis operati.
Quod sic videtur.
Hugo: Sacramenta Novae Legis primum per benedictionem virtutem in se sanctificationis suscipiunt, ac demum quam continent in se sanctificationem conferunt, ut sint ex sanctificatione sanctificantia. Atque hoc ex sua sibique caelitus indita sanctificatione conferunt.
Item, in operibus iustitiae divinae virtute supra naturam corporale agit in spiritum, ut ignis purgatorius vel inferni in animam; eadem ratione videtur quod in operibus misericordiae virtute data desuper possit 75 aliquid corporale ut in sacramentis agere in animam.