Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 251

WILLIAM OF MELITONA: QUAESTIONES DE SACRAMENTIS

Vatican Lat. 4245, ff. 218v—220v

Paris Bibl. Nat. lat. 15920, ff. 8r—10r

18v Quaeritur de hac ratione: 'sacramentum est quod imaginem gerit et causa existit,' sic: 5

Ut dicit Hugo, 'Fides est imago contemplationis patriae, et causa existit quia fides facit quod hoc credens videbit Deum in specie.' Igitur est sacramentum, si haec ratio convenienter data sit.

Respondeo. Cum dicitur sacramentum imaginem gerit et causa existit et fides similiter, diversitas est quantum ad aliquid cuius gerit imaginem 10 et diversitas est in modo causandi, quia sacramentum gerit imaginem gratiae informantis, fides gloriae. Praeterea, fides causa existit meritorie, sacramentum effective, quodammodo. Unde, sacramentum dicitur efficere quod figurat.

Item, Ad Rom. 13, "Sed nunc proprior nostra salus quam credidi- 15 mus," Glossa, bona vita est signum et causa salutis, et non salutis quae est gratia, sed quae est gloria. Unde est causa meritoria, et salutis quae est praemium aeternum. Sacramentum est causa salutis, id est gratiae, et causa effective. Unde aequivoce sumitur sacramentum; similiter salus.

Item, Matt. 2, dicit quaedam glossa, quod nullum signum efficit 20 quod figurat. Ergo, etc. Sed sacramentum signum est, etc.

Respondeo. Sicut dictum est, aliud est signum cuius virtus solum in significando, et huiusmodi signum non efficit quod figurat. Et est signum cuius virtus est in significando et efficiendo; et huiusmodi signum est signum operativum, et huiusmodi efficit quod figurat. Aliud signum cogni- 25 tum solum, et non efficit quod figurat.

Item, effectus est signum causae, et non econverso. Igitur quod est signum non efficit vel causat id cuius est signum.

Respondeo. Primum non est verum generaliter in signis ex institutione. In huiusmodi enim iuxta voluntatem instituentis potest instituere 30 causam signum effectus vel econtrario.

Adhuc quaeritur in quo est illa virtus disponens et characterizans ut in subiecto. Non potest esse in illis materialibus quae in sacramentis percipiuntur, quod sic patet. Nulla substantia spiritualis potest recipere formam carnalem <l. corporalem> corporaliter. Igitur eadem ratione nec 35 aliqua substantia corporalis potest recipere aliam formam spiritualem spiritualiter. Sed omne quod recipitur in aliquo recipitur per modum recipientis, non recepti. Igitur, cum modus corporis sit recipere corporaliter,