Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 254

Ad hoc igitur notandum quod ad hoc quod corporale agit in spiritum, dico ad reparationem ejus sive purgationem, tria requiruntur, scilicet virtus mirabiliter collata ipsi corporali agenti, defectus ex parte reparabilis sive purgabilis, et gratia fidei, quia nisi esset gratia ignis ille non haberet potestatem purgandi.

Verbi gratia ad hoc quod creatura purgetur igne purgatorio, requiritur quod ignis ille habeat virtutem supra naturam, quod sit aliquid purgabile in anima, et gratia fidei qua vitium vel labes animae sit purgabilis, quia, nisi esset gratia, ignis ille non habeat potestatem purgandi, sed solum puniendi, sicut patet de igne inferni, qui licet sit de omnibus conflagrantiis, solum potest ad paenam, non ad purgationem, quia gratia cum vitio facit quod vitium est delebile per corporale agens. Similiter dico in proposito quod in sacramentis quae sunt opera mirabilia, materialia habent virtutem supra naturam. Viatores in quantocumque sint statu perfectionis exceptis aliquibus privilegiatis, aliquid habent ad purgandum, Ioh. I. "Si dixerimus quod peccatum non habemus, ipsi nos seducimus." Simul cum his duobus est gratia fidei, vel in purgabili si sit adultus, vel in ministrantibus vel in commembris si sit parvulus. Quantum enim ad efficaciam sacramenti hoc facit fides aliena in parvulis quod propria in adultis. Dico ergo quod materialia in sacramentis virtute data illis desuper et virtute fidei possunt agere in animam ratione alicujus defectus ipsius, et non solum agere ad purgationem sicut ignis purgatorius, sed ad ornandum sive decorandum, ratione qua virtus mirabilis est ad sanctificandum. Unde quantum ad ornandum animam virtute sanctificationis, dico quod possunt non solum purgare sed characterizare.

Ad quod igitur obicitur quod ignobilius non agit in nobilius, etc., respondendum est opere naturali, sed bene potest opere mirabili. Vel potest dici quod per se loquendo hic non agit minus nobile in nobiliori, quia materialia non virtute propria agunt, sed virtute mirabiliter data, et hoc coagente fide, et hoc in anima in quantum est in defectu aliquo, non ratione suae substantiae.

Si obicitur quod minus nobile non imprimit in magis nobili aliquid quod est illi in decorem et perfectionem, unde non videtur quod haec exteriora possunt animam ornare, ut dictum est, dicendum quod in huiusmodi actione non operatur solum virtus creata sed cooperatur increata. Unde Hugo, "Ipse ministranti cooperatur cuius virtute per ministerium ministrantis quod sanctificandum est sanctificatur, ut sit quidem una virtus per unum opus ad unum effectum." Unde dicendum quod in infusione gratiae principaliter perficientis est Deus tota causa; in aliis, ut tactum est, cooperatur ipsum sacramentum ministratum.