Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 255
Sed ad hoc obicitur quod dicit Hugo, "Vide quod sacramenta Dei medicinae sunt spirituales, quae foris corporalibus adhibentur per visibilem speciem sed intus animam sanant per invisibilem virtutem." Haec Hugo. Sed invisibilis virtus gratia est.
Respondeo. Sanare dici potest vel a culpa, et sic sacramenta exterius 100 exercita dicuntur sanare, sicut causa sine qua non, vel a vitio corruptionis paenalis, et sic sicut causa simpliciter. Vel potest dici quod loquitur Hugo de sacramentis secundum quod coniunctum quicquid requiritur ad plenum et perfectum esse ipsorum, scilicet medicus Deus, homo aegrotus, sacerdos minister, gratia antidotum, vas sacramentum. Se- 165 cundum autem quod haec operantia concurrunt in unum effectum sanitatis, efficitur sanitas quantum ad morbum, culpae et paenae.
Ad alia obiecta quibus dicitur quod Deus operatur virtutem in nobis sine nobis, etc., dicendum quod hoc intelligitur quia a Domino generaliter est inchoatio boni et consummatio et prosecutio. Unde bene potest homo 170 aliquo modo operari et disponere se ad gratiam habendam vel virtutem. Sed ideo dicitur esse a solo Deo quia et quod hoc facit a solo Deo est; unde Augustinus, De gratia et libero arbitrio, "Ut velimus sine nobis operatur, cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur et disponit," ibi contra ponentes gratiam dari ex meritis. 175
Ad quod obicitur quod Deus per se operatur gratiam verum est effective, scilicet ut sit, sed bene operatur creatura ut gratia efficax sit. Unde dico quod solus Deus gratiam operatur et animae infundat, sed sacramenta Novae Legis faciunt quod gratia efficax sit, quod sic patet. Dominus confert duobus gratiam aequalem. Alter quantum ex parte 180 sua pauca habet impedimenta gratiae, id est, quae impediunt efficaciam gratiae ad operandum; reliquus multa habet impedimenta; constat quod efficacius operatur gratia in uno quam in alio, quia in uno est efficacia gratiae ad malitiam ejus reprimendam, in alio ad promovendum et expediendum in bono. Similiter dico quod virtus sacramenti amo- 185 vendo quod defectus est et contrarium gratiae, ut est pronitas sive incentivum mali, gratiam efficit efficacem in operibus suis. Unde dico quod sacramenta non efficiunt gratiam quantum ad esse, sed quantum ad efficaciam in operando, propter quod dicitur quod efficit quod figurat, scilicet gratiam disponendo, non quia disponit neque ad hoc quod sit, 190 neque ad hoc quod insit, gratia enim seipsa disponit suum susceptibile, ad hoc ut inesse possit, sed ad hoc quod efficacius operetur.
Ad quod obicitur quod medicina spiritualis non efficit sanitatem corporalem, igitur neque econtrario, respondeo quod medicina sacramen-