Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 272

Respondeo. Quod virtus illa est in ipsis materialibus, non in elemento solum, neque in verbo solum, sed in illis simul cum actu exercito, scilicet in mersione sive in unctione. Unde haec omnia simul in uno effectu concurrunt, scilicet verbum, elementum, operatio. Et dico quod sicut in adamante est virtus a tota specie, nec solum a natura ignis vel aquae, etc., sed a tota natura sive specie, similiter dico in proposito.

Videmus enim in ipsis materialibus aliquando quod quaedam virtus dicitur esse a tota specie, sicut virtus illa qua adamans attrahit ferrum, sicut quia hoc est ex virtute consequente speciem, non virtute ignis vel terrae vel huiusmodi. Quaedam autem alia virtus est quae non dicitur esse a tota specie, sed sortitur esse ab aliquo principio subiecti sicut ex parte materiae vel ex parte formae.

Notandum quod corruptio originalis est in carne per modum paenae. Cum autem infunditur anima corpori in infusione ipsius animae fit a carne in anima transfusio huius corruptionis, et est in anima per modum culpae, in carne autem a qua transfunditur in anima per modum paenae. Unde videmus quod in operibus iustitiae quando aliquid transfunditur in aliud, non oportet quod eodem modo sit in eo a quo transfunditur et in quo; unde culpa non est in carne nisi causaliter; in anima autem est sicut in subiecto. Similiter hic, licet ita sit quod per huiusmodi sacramenta sit transfusio gratiae ad animam, quia gratia est in ipsa anima formaliter, causaliter est in sacramentis. Et bene tenet hoc exemplum, quia ex dispensatione divinae iustitiae est, ut diximus, quod mediantibus sacramentis transfunditur gratia ad animam. Ideo dicimus quod ipsa gratia est in ipsa anima, sicut in subiecto, quia est in ipsa formaliter et informans ipsam, in sacramentis autem est causaliter solum, et non sicut in subiecto. De hac autem virtute disponente animam et characterizante dicimus quod virtus illa non est gratia gratum faciens, immo est quoddam donum gratuitum, scilicet gratis datum. Si ergo diceremus illam virtutem disponentem esse gratiam, sic diceremus ipsam esse in anima. Sed dicendo illam esse quoddam donum gratis datum sive gratuitum disponens, sicut dictum est, et datum ipsis elementis, sic dicimus quod est in illis quae concurrunt ad esse et efficaciam sacramenti, sicut in subiecto, sicut diximus. Et hoc modo loquimur nos de ipsa, et collata est mirabiliter ipsis sacramentis.

KILIAN F. LYNCH, O. F. M.

Franciscan Institute St. Bonaventure, N. Y.