Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 271
proprius est; ad hoc est, quod cum divina potentia in tribus maxime sit evidens, scilicet in creando aliquid ex nihilo, et in producendo aliquid quod est in nihilum, et in transsubstantiando unum omnino in aliud, non manente subiecto transmutationis. Duo inveniuntur completa ab eo, scilicet creatio et transsubstantiatio, tertium nusquam, Quare? Quia in huiusmodi immensitas potentiae derogaret infinitae bonitati et sapientiae, quia contra divinam bonitatem esset, si subtraheret se omnino ab aliquo quod est, ita ut omnino cederet in non ens, quia sicut dicit Dionysius 'bonum est sui diffusivum.' Similiter contra divinam sapientiam, quia cuncta condidit in ordine universi; sic aliquid enim deperiret pulchritudini universi. Similiter ergo quia fieret derogatio divinae sapientiae et bonitati, si gratia esset in aliquo alio subiecto quam in rationali natura, secundum quod dictum est. Ideo dicimus quod non est gratia, nec potest esse in elementis materialibus ut in subiecto. Similiter etiam dico quod corpus Christi verum non est in illis speciebus ut in subiecto, immo sunt ibi accidentia praeter subiectum; unde, non est ibi subiectum. Sic ergo patet responsio ad istam rationem. Item, facere quod gratia esset in aliquo subiecto quam in natura rationali hoc est redigere gratiam in purum nihil, quia hoc est contra divinam bonitatem et sapientiam. Cum enim gratia solum ibi nata sit esse, ut dictum est, et non in alio, dicere gratiam esse in alio, hoc est omnino ipsam in nihilum redigere.
Quarto quaeritur cum dictum sit sacramentum habere virtutem disponentem ad gloriam, in quo est illa virtus disponens et characterizans sicut in subiecto, quia virtus illa est accidens, igitur est in aliquo ut in subiecto. Sed non potest esse in illis materialibus, quae in sacramento percipiuntur. Quod sic patet.
Nulla substantia spiritualis potest recipere formam corporalem corporaliter. Igitur eadem ratione nec aliqua substantia corporalis potest recipere aliquam formam spiritualem spiritualiter. Sed omne quod recipitur in aliquo recipitur per modum recipientis, non recepti. Igitur, cum modus corporis sit recipere corporaliter, nulla forma recipitur a corpore spiritualiter, sed corporaliter; igitur nulla forma spiritualis potest esse in corpore sicut in subiecto. Sed virtus ista disponens sive characterizans est spiritualis. Ergo non potest esse in corpore ut in subiecto; ergo, non est in elementis illis materialibus ut in subiecto.
Item, omnis forma est una in uno subiecto. Ergo virtus illa cum sit una aut erit in verbo sanctificante elementum, aut in elemento, et quaeritur in quo?