The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 296
De Quadam Puella
Opus quoddam collativum de quadam puella quae olim in Francia equitavit a magistro Johanne Gerson editum.
Ad gloriam benedictae Trinitatis, gloriosaeque semper Virginis dei matris, ac totius curiae calestis.
Tulit me dominus cum sequerer gregem et dixit mihi: vade et propheta ad populum meum Israel, Amos vii. populus israel populus regni Francie non incongrue potest spiritualiter nuncupari quem fide Dei et cultu christianae religionis notum est semper floruisse. Ad huius regni filium quaedam juvencula pastoris cuiusdam filia quae et ipsa gregem omnium secuta fertur accessit asserens se missam a deo quatenus per ipsam dictum regnum ad eius obedientiam reducatur. Ne autem ipsius assertio putetur temeraria etiam signis supernaturalibus utitur sicuti revelare occulta cordium et futura contingentia praevidere. Refertur insuper quod sit rasa capite ad modum viri et volens ad actus bellicos procedere vestibus et armis virilibus induta ascendit equum quae dum in equo est ferens vexillum statim mirabili viget industria quasi peritus dux exercitus ad artificiosam exer-
De Mirabili Victoria
Compilatum a magistro Joanne de Gerson de mirabili victoria cuiusdam puelle de post fetantes recepte in ducem belli exercitus regis Francorum contra anglicos.
Presupponendum est in primis quod multa falsa sunt probabilia immo secundum philosophum non refert quaedam falsa probabiliora esse (quibusdam veris esse) quibusdam veris usque adeo quod duo contradictoria simul stant in probabilitate licet non in veritate. Advertendum est ulterius quod ista probabilitas si recte fundata sit et rite intellecta, non est dicenda error vel erronea nisi pertinaciter extendatur assertio ultra terminos probabilitatis. Ratio huius est que probabiliter loquens fundat se in hoc quod rationes et apparentias habet pro parte sua. Et hoc utique verum est nisi sit penitus improbabile. Verum est similiter de parte opposita quod ad eam sunt rationes et apparentie seu verisimiles conjecture. Et hoc similiter potest esse et est saepe verum; nec ista contradicunt sic exposita. Advertendum (Attendendum) est tertio quod aliqua concernentia fidem et bonos mores consyderatur (lacking in Quicherat) in duplici differentia quantum spectat ad pre-
In the editions of Knoblauch (Strasburg, 1514) and of Joh. Parvum and Franc. Regnault (Paris, 1521) the Title reads: Opus quoddam collativum de quadam puella que olim in francia equitavit: cuius editio magistro Joanni de Gerson ascribitur: sed magis apparet stylus magistri Henrici de Gorckheim.
Ps. Ivii, 70—71: And he chose David his servant and took him from the sheepfolds. From following the ewes, he brought him.
Amos vii, 15: And the Lord took me when I followed the flock and the Lord said: Go prophesy to my people, Israel. Douay.
The printed versions cited, supra, begin thus abruptly. The Ms St. Victor, N. B. ms. 1. 14904 has for the first words before Presupponendum; Super facte puelle et credulitate sibi prestanda. Quicherat's transcript supplies a date: editum Lugduni A. D. MCCCCXXIX die XIV maii etc., quoting the attribution of the Tribunal at the Rehabilitation Process in 1456.