The Chancellor and Jeanne d'Arc
by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 297
citus institutionem tunc quoque sui efficiuntur animosi. E contra vero adversarii timidi quasi viribus destituti. Ubi autem de equo descendit solitum habitum muliebrem reassumens fit simplicissima negotiorum saecularium quasi innocens agnus imperita. Fertur etiam quod vivit in castitate sobrietate et continentia deo devota prohibens fieri occisiones rapinas ceterasque violentias omnibus his quae ad dictam obedientiam se voluntexhibere. Propter haec ergo et similia civitates, oppida et castra se submittunt regio filio fidelitatem sibi promittentes. Quo ita ut praefertur se habente nonnullae quaestiones emergunt et ad sui declarationem doctas animas alliciunt. Verbi gratia: an credi debeat vera naturae humanae puella, an in similem effigiem phantasticam transformata. Secunda, an ea quae facit possint humanitus fieri ab ipsa, an per eam ab aliqua superiori causa. Tertia, si per superiorem causam an per bonam scilicet spiritum bonum, an malam utputa per spiritum malum. Quarta, an eius verbis fiducia sit exhibenda et eius opera tamquam divinitus facta sint approbanda, an phitonica et illusoria.
Quia vero circa has aut similes quaestiunculas alii et alii aliter et aliter sentiunt quatenus utrique pro sua defensione valeant ex sacris litteris testimonia proferre praesens hoc [sic] hoc opusculum non asserendo sed collative dictando offert quasdam propositiones pro una parte. Rursus, quasdam pro alio modo problematico provocans subtiliora ingenia ad intelligentiam profundiorem. Hoc tamen memoriter commendando quod ad sententiandum aliquid secure in hac materia necesse est huius puellae mores, verba, opera, ceterosque gestus tam
sens. Aliqua enim dicuntur de necessitate fidei et in istis non licet dubitare vel probabiliter opinari. Juxta illud vulgatum Dubius in fide infidelis est: et de talibus justa esset conquestio: neque lex illa civilis barbaris (Philippus) habet (haberet) locum: neque in talibus communis error faceret jus immo tanto deterior quanto communior: esset denique ferro et igne exterminandus juxta ecclesiasticas et civiles censuras contra hereticos latas locum etiam habet illud metricum (salubre) (this adjective not in Quicherat) Non patitur ludum fama fides oculos immo et pro tali ludo in his que sunt fidei posset evocari sic jocans ad judicium fidei tanquam de errore suspectus in fide.
Consyderandum est pro altera differentia eorum que sunt in fide vel de fide quod illa vocantur de pietate vel devotione fidei: et nullo modo de necessitate.
De quibus solet dici vulgariter: Tel rist qu'il est pis que damné (Qui ne le croit, il n'est pas dampné—Quicherat).
Spectant autem ad pietatem fidei tres conditiones in speciali: Prima quod (ille) faciant ad excitationem devotionis et pie affectionis circa deum et divina que scilicet resonant in laudem divinae potentiae vel clementiae in miraculis et venerationem sanctorum.
Altera conditio est quod habeatur circa talia probabilis aliqua conjectura vel ex communi relatione vel ex fidelium attestatione qui dicunt se vidisse et audisse. Super additur tertia conditio cum discretione pensanda per viros in theologia et bonis moribus eruditos quod in huius modi relationibus eorum quae dicuntur de pietate fidei non includatur vel immisceatur aliquod falsum vel