The Chancellor and Jeanne d'Arc

by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 304

Utriusque autem oppositum de hac puella narratur. Et videtur prima facie ad quandam indecentiam vergere juvencularum puellam insidere equo habitu virili indutam et cum deus diligat modestiam videtur derogare divinae missioni se effeminare in virilem formam. Neque videtur concordare cum familiari missioni talis modus quia tam familiaris missio fit per spiritum sanctificantem interius animam. Juxta illud sapie. vii, Sapientia dei se transfert in animas sanctas amicos dei et prophetas constituit. Propter quod si huius juvenculae missio sit prophetica oportet eam esse cuiusdam excellentis sanctitatis et divini animi inter secus et talem personam indecens videtur transformare in virum secularem armorum. Non enim sic legitur de Hester et Judith licet ornarent se cultu solenniori muliebri tamen ut gratius placerent his cum quibus agere conceperunt.

Igitur, etc.

SEXTA PROPOSITIO

Dictam puellam a deo specialiter missam et deum operari per eam aut sibi fiduciam fore adhibendam non potest ostendi per sufficientem apparentiam. Haec propositio patet quasi corollarie ex praemissis quia si multi venturi sint falsi prophetae similes veris. Si ad felicitatis temporalis prosperitatem non fit specialis missio sub tempore gratiae.

Si processus eius fiat contra divina mandata quomodo possit assertive teneri huiusmodi filiam singulariter a deo electam ad ea sequenda quae famantur? Ex quibus patet qualiter huius viae fautores suam partem possint colorare oppositam viam impugnando. Insuper ad profundiora invenienda occasionem ex praemissis accipiendo. Itaque