The Chancellor and Jeanne d'Arc

by D. G. Wayman in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 303

allegare veros prophetas interdum prophaetantes aliqua quae non evenerunt. Sicut de ysaia et jona prophetis legitur. Propter quod etiam apostolus dicit quod non omni spiritui credendum est sed tentandi sunt si a deo sunt insinuans difficilem discretionem inter bonos et malos prophetas.

Igitur, etc.

QUARTA PROPOSITIO

Nunc tempore gratiae specialem fieri a deo missionem ad temporalis felicitatis prosperitatem non multam habet apparentiae efficiem.

Haec propositio potest sumi ex his quae augustinus saepius commemorat. Nam bona praesentis vitae aequaliter conceduntur bonis et malis, justis et injustis. Praesertim hoc tempore gratiae ne boni amorem suum affigant bonis transitoriis in quibus mali plurimum florent. Ut etiam attendant quae bona reservat amicis in futura vita quando inimicis suis affluenter confert huius vitae transitoria bona. Fieri igitur missionem praesentis felicitatis procurativam et praenosticativam quae parvipendenda scribitur modicam videtur habere apparentiam tamen in veteri testamento dum populus ille serviebat deo pro his temporalibus bonis legitur ad talem interdum factam fuisse mentionem.

Igitur, etc.

QUINTA PROPOSITIO

Duo committit haec puella que leguntur prohibita in sacra scriptura.

Haec propositio patet quia deut. xxii lex prohibet ne mulier induat vestes viri. Et apostolus prohibet ne mulier radat caput ad modum viri.

faciat irritum divinum tam patenter et mirabiliter auxilium inchoatum prout in moyse et filiis israel post collata divinitus tot promissa legimus contigisse. Deus enim et si non consilium sententiam tamen mutat pro mutatione meritorum.

Secunde partis operum domini Joannis Gerson Cancellarii Parrhysiensis doctoris christianissimi resolutissimique continens opuscula ad mores accommodata.

Finis.

In the 1514 Paris edition no date, no place is mentioned.