Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 24

3. Huic quoque expositioni, qua per principium intelligitur Verbum incarnatum, consonat translatio Aquilae, quae sic habet: In capitulo fecit Deus coelum et terram. Capitulum enim nomen diminutum est a capite. Caput autem Christus est, sicut dicit Apostolus ad Corinthios [in] epistola: Caput viri Christus [1 Cor. 11:3], et in epistola ad Ephesios ait: Et ipsum dedit caput super omnem ecclesiam [Eph. 1:22], et infra in eadem epistola: Vir caput est mulieris, sicut Christus caput est ecclesiae [Eph. 5:32]. Huius Capitis maximi secundum formam Dei imminutio est usque ad capitulum illa exinantio, de qua dicit Apostolus ad Philippenses: Qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis [Phil. 2:6—8]. Haec autem imminutio est quam tangit alibi Apostolus dicens: Qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est [2 Cor. 8:9].

4. Consonat autem huic expositioni alia translatio, quam recitat Basilius; haec videlicet: Summatim fecit Deus coelum et terram. Summatim enim significat: in verbo abbreviante vel abbreviato. Hoc enim adverbium summatim non consuevimus adicere nisi verbis sermocinandi, utpote Summatim loquor, Summatim dico, et huiusmodi. Non enim dicimus, Summatim curro, vel Summatim sedeo, vel huiusmodi. Summatim itaque, hoc est, in verbo abbreviante et abbreviato fecit Deus caelum et terram. Sed hoc dupliciter intelligi potest: Verbum enim Patris unum est quo Pater dicit se, et dicendo se verbo unico, verbo illo unico, dicit omnia. Hoc igitur Verbum est maxime abbrevians et abbreviatum, quod existens unicum et tantum semel dictum, loquitur omnia; hoc est enim summa abbreviatio: omnem multitudinem in una Verbi semel dicti simplicitate comprehendere. Nec sicut verbum generale loquitur specialia sub intentione generali, sed expressissime et specialissime eloquitur omnia.

5. Alio modo dicitur hoc verbum seipsum abbrevians et abbreviatum, quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis [John. 1:14]. Verbum ergo abbreviatum Verbum est caro factum. Hoc est Verbum de quo secundum aliam translationem dicit Isaias: Verbum consummans et brevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram [Isa. 10:22—23; Rom. 9:28] . Quam litteram Isaiae Apostolus ad Romanos

Specialia is from Cod. Royal VII; Cod. Bodl. seems to have the abbreviation of capitalia.

Robert quotes directly from Romans, which agrees with the Septuagint of Isaias, not with the Vulgate.