Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 23
habent cum Creatore copulationem in qua copulatione facta est non solum una universitas creaturarum, sed et una universitas rerum omnium.
16. Est etiam ex hominis a Deo Verbo assumptione completus circulus generationis humanae. De Adam namque homine videlicet primo facta est prima mulier; et consequenter de viro et muliere tam vir quam mulier; tandem de sola muliere beatissima videlicet Virgine factus est vir Dominus, scilicet Jesus Christus qui fecit primum hominem et ita vere circulariter dici potest iste homo Jesus videlicet fecit Adam. De Adam vero processit linea generationis usque ad Mariam, et a Maria Jesus, de quo et Adam. Per hominis namque assumptionem his circulis coronatus est Dei Filius. Propter hoc puto quod Salomon dicat in Canticis: Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem, hoc est, Christum pacificum, in diademate, quo coronavit eam Mater sua in die desponsationis illius et in die laetitiae cordis eius [Cant. 3:11]. Mater namque eius, hoc est, beata Virgo, quando vestivit eum humana carne, coronavit eum praedictarum circulationum diademate; in hominis quoque assumptione fuit Christi desponsatio, quia tunc coniuncta est humana natura divinae. Tunc etiam fuit dies laetitiae cordis illius, qua laetatus est de mundi perditi reparatione. Et quia tempus huius diei est breve, solemnitas autem magna, et ideo celeritas prolixa, non possumus ad praesens sermonem de hac materia diutius protrahere, sed hic qui voluit pro nobis homo fieri et hodie pro nobis parvulus nasci, per suam nos faciat nativita-[fol. 78A]-tem in libro vitae ascribi, cui cum Patre et Spiritu Sancto sit honor et gloria.
3. Hexaemeron, secunda particula. cap. 6, Cod. Bodl. lat. th. c. 17, fol. 198va
1. Potest autem praeter dictas expositiones per principium intelligi Verbum incarnatum, in quo Deus Pater fecit unionem coeli et terrae, id est, divinae et humanae naturae; et in eodem Filio Incarnato fecit caelum et terram secundum omnes superiores intellectus caeli et terrae, fecit inquam per reparationem.
2. Caelum enim angelorum per quorundam angelorum lapsum detrimentum omnium [?] civium suorum est passum. Omnis quoque creatura corporalis deteriorationem passa est in lapsu hominis. Sed Filio Dei incarnato et passo ad antiquam dignitatem reducta sunt omnia; in Filio quoque incarnato reparabuntur omnia in generali resurrectione per futuram glorificationem cum fuerit caelum novum et terra nova, et implebitur quod scriptum est: Ecce nova facio omnia [Apoc. 21:5].