Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation

by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 4

gorius, et Anselmus, maxime in libro suo qui intitulatur Cur Deus homo, et sparsim omnes expositores Sacrae Paginae rationalibiliter declarant, quod hominis lapsi restaurationem oportuit fieri per Dei Hominis passionem.

Marginal caption: Quaestio utrum Christus Benedictus fuisset incarnatus si homo non pecasset.

2. Verumtamen an Deus esset homo, etiam si non esset lapsus homo, non determinant aliqui de Sacris expositoribus in libris quos ego adhuc inspexerim, nisi fallat me memoria mea. Sed magis videntur insinuare, quod si non esset lapsus homo, non esset Deus homo, et ideo solum Deus factus sit homo, ut hominem perditum reparet.

3. Videntur tamen esse rationes efficaces ad ostendendum simpliciter quod Deus esset homo etiam si numquam lapsus fuisset homo. Quapropter omittentes ad praesens illas rationes per quas probant sacri expositores, quod oportuit Deum esse hominem ut restauraret perditum hominem, quaerimus an Deus esset homo etiam si non fuisset lapsus. Quod videtur sic posse persuaderi.

4. Deus est summa potentia et sapientia et bonitas, et magis bonus quam etiam possit excogitari. Igitur facit universitatem rerum tam bonam quam ipsa bona potest esse, hoc est, tantum ei influit bonitatem quantae bonitatis ipsa capabilis est. Si enim ipsa esset capabilis aliquantae bonitatis quam ipse [Deus] illi non influeret, non esset summe largus, et ita nec summe bonus. Praeterea bonitas est, quae in omnium prout potest se extendit utilitatem. Igitur si, cum possit se extendere in maiorem utilitatem, non se extendit nisi in minorem, non est perfecta nec summa bonitas. Summa igitur bonitas tantum bonum influit universitati quanti boni ipsa est capax. Est autem universitas huius boni capax, videlicet, quod habeat partem sui, si tamen pars debeat dici, hominem Deum. Hoc enim habet, est capax ut sit ; habet autem nunc istud bonum. Huius igitur boni capax est, nec facto est capabilis huius boni per lapsum hominis. Simpliciter igitur est huius boni capabilis.

Cf. St. Augustine, Enchiridion, cap. 108, in ML. 40, 282: "Neque per seipsum liberaremur, unum mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum, nisi esset et Deus." — Idem, Sermo 127 (De Scripturis), cap. 6, n. 9, in ML. 38, 710; Sermo 185 (De tempore): In nativitate Domini, cap. 1, n. 2, in ML. 38, 997 ff.; Sermo 92 (De Scripturis), cap. 3, in ML. 38, 573; De Trinitate, lib. 13, cap. 14, n. 18, in ML. 42, 1027. — St. Gregory, Moralia, lib. 17, cap. 30, n. 46, in ML. 76, 32. — St. Anselm, Cur Deus homo?, especially lib. 2, cap. 6—7, in ML. 158, 403—405.

In place of illas rationes per quas, Cod. Royal VII has illam rationem per quam.

Cod. Royal VII has Nihil enim habet, cuius capax non sit.