Robert Grosseteste Bishop of Lincoln (1235—1253) On the Reasons for the Incarnation
by D. J. Unger in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 5
Igitur non potest a summo bono simpliciter hoc bonum non recipere universitas. [fol. 176B] Igitur licet homo non esset lapsus, hoc tanto bono non careret.
5. Sed forte cogitabit aliquis, quod in lapsu hominis facta est universitas huius boni capabilis. Sed qua ratione haec cogitatio fulciatur non video. Quomodo enim non ita unibilis fuit humana natura divinae naturae in unitate personae ante corruptionem humanae naturae ut post? Immo si ex parte altera possit intervenire maior possibilitas ad unitionem, magis esset possibilis unitio divinae naturae et humanae incorruptae in unitatem personae, quam divinae naturae et humanae corruptae. Ut enim ait Magister Petrus Lombardus in Sententiis suis: „Assumpsit Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima. Unitum est carni per medium intellectum, Verbum Dei.” Igitur si in anima et intellectu animae hominis assumpti a Verbo nullam contingit invenire differentiam sive stetisset sine peccato, sive lapsus esset homo, aeque assumptibilis est in utroque statu anima a Verbo. In statu vero hominis absque peccato non minorem unitionem habuit anima cum carne, quam habeat nunc, sed tanto fortiorem habuit unitionem, quanto possibilitas non moriendi distat a necessitate moriendi. Igitur assumptio carnis a Verbo per animam mediam aut magis fuit possibilis secundum statum paradisi quam sit nunc, aut saltem aeque possibilis.
6. Praeterea utraque corruptio tam culpae quam poenae non esset essentia sed essentiae defectio. Sed quo modo posset essentiae defectio, quae utique mala est, esse causa tanti boni quantum est assumptibilitas a Dei Verbo sive unibilitas cum Dei Verbo?
7. Item haec assumptibilitas aut essentia est aut essentiae privatio sive negatio. Omne enim quod comprehenditur et nominatur alterum horum est. Sed quis dicat hanc unibilitatem esse essentiae negationem, vel privationem? Si igitur essentia est, nullo modo est eius causa essentiae defectio. Non igitur per hominis lapsum facta est humana natura unibilis divinae in unitatem personae, sed simpliciter et semper unibilis fuit. Et ita, ut dictum est, non potuit universitas non recipere hoc bonum a summo bono.
Peter Lombard, libri IV Sententiarum, studio et cura PP. Collegii Bonaventurae in lucem editi (Ad Aquas Claras, 1916, editio altera), tom. 2: In Sent. III, dist. 2, cap. 2, n. 8, pp. 555—556: “Assumpsit igitur Dei Filius carnem et animam, sed carnem mediante anima: ‘Unitum est carni per medium intellectum Verbum Dei’” (Joan. Damasc., De fide orthodoxa, lib. 3, cap. 3, in MG. 94, 1105AB).
In unitate personae is missing in Cod. Royal VII.