The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 110

OBJECTIONES CONTRA EOS QUI DICUNT QUOD CHRISTUS NON EST ALIQUID SECUNDUM QUOD EST HOMO

1. Fides est certitudo rerum invisibilium ad religionem pertinentium supra opinionem et infra scientiam constituta. Ex hac fidei assignatione patet quod non licet dubitare vel opinari circa fidei articulos. Ubi enim est opinio, non est certitudo; ubi vero non est certitudo, nec fides. In naturalibus opinionibus vel poeticis existimationibus vel in allegoricis vel tropologicis sententiis licet diversas sententias promere. Circa fidem vero non licet non solum aliud constituere sed nec de ipsa veritate ad modicum dubitare sed firmiter ipsam profiteri. Unde in Symbolo Athanasii: Haec est fides catholica quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit salvus esse non poterit.

2. Si autem de nullo fidei articulo licet diversa opinari, maxime de illo qui caeteris est principalior, cui caeteri tamquam fundamento innituntur, qui his verbis exprimitur: Verbum caro factum est i. e. homo constans ex carne et anima. Unde Augustinus: 7 Firmissime tene et nullatenus dubites ipsum, qui aeternaliter natus est de Patre, esse illum qui essentialiter conceptus est et natus de Virgine, unius naturae cum matre . Ecce Augustinus prohibet dubitare et jubet firmissime tenere in Christo duas esse naturas, divinam scilicet secundum quam dicit Ego et Pater unum sumus, et humanam secundum quam dicit Pater major me est.

3. Quaero ab his qui dicunt Christum non esse aliquid in eo quod est homo, quid per "me" significetur cum dicitur Pater major me est. Vel quod est Christus vel quod non est Christus? Si dicatur aliquid quod non est Christus per "me" significari in tali loco, consequens est ut Christus dicat se esse aliquid ipse non est. Quod non convenit Veritati.

Pseudo-Hugh of St. Victor, Quaestiones in Rom., qu. 32; PL 175, 438D: Fides est ... certitudo rerum invisibilium ad religionem pertinentium supra opinionem et infra scientiam. Summa sent. I, 1; PL 176, 43C: Fides est voluntaria certitudo absentium supra opinionem et infra scientiam constituta.

non est M.

add. oportet M.

Symbolum 'Quicumque'.

om. V.

add. in M.

Augustinus ... accepit substantiam carnis: Walter of St. Victor, Contra quatuor labyrinthos Franciae I, 2 f.; ed. P. Glorieux in Arch. d'hist. doctr. et litt. du Moyen Age XIX (1952), 205 f. In the subsequent references to this work the name of Walter will be followed by book and chapter and the corresponding page in Glorieux's edition.

dubita M.

Abbreviated from Fulgentius, De Fide ad Petrum, 13, 56; PL 40, 771.

John x, 30.

quod W.; quod corr. to quam V.

John xiv, 28. Cf. Hugh of St. Victor, De Sacramentis II, 1, 4; PL 176, 380D.

add. igitur M.

an M.

an M.

qui V.