The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 111
Item, si aliquid per "me" ibi significatur quod est Christus, illud est vel substantia increata vel creata. Sed nulla substantia increta major est Patre. Si autem substantia creata est, vel est rationalis vel irrationalis. Sed substantia irrationalis esse non potest. Ergo est substantia rationalis: et sic angelica vel humana. Sed angelica non est; ergo humana. Oportet itaque ibi significari substantiam creatam et rationalem et humanam i.e. hominem constantem ex anima et carne. Unde Augustinus dicit quod pars, cum dicitur Verbum caro factum est, ponitur pro toto, scilicet homine.
4. Necessario ergo homo est aliquid totum cujus pars sit caro et illud totum sit Christus. Unde idem dicit: Deus in aeternam personam divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Quid est in personam accepit nisi personaliter sibi univit i.e. ut, quod assumptum est, una esset cum assumente persona? Unde in libro De Agone christiano: Incommutabilis veritas per spiritum animam et per animam corpus suscipiens totum hominem assumptum liberavit. In eodem: Non eos audiamus qui sic dicunt ab aeterna sapientia susceptum hominem, qui de Virgine natus est, quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt. Aliud est enim sapientem tantum fieri per sapientiam Dei et aliud est ipsam personam suscipere Sapientiae Dei.
5. Audis quia homo ille personam suscepit Sapientiae Dei. Unde per gratiam homo transivit in Deum, non naturae versibilitate sed Dei dignatione mirabiliter assumptus in unitatem personae. Quapropter et aliter sapiens homo ille, qui personam Sapientiae gerit , aliter alii.
add. non W.
(Patre si) Pater sin M.
add. non V.
add. vel M.
add. caro pro M.
Enchiridion, 34, 10; PL 140, 249. Cf. De Trinitate II, 6, 11; PL 42, 851: Caro enim pro homine posita est. Enarr. in Ps. xxix, 1, 2; PL 36, 217. Pseudo-Augustine, Dial. quaest. LXV; PL 40, 736: Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, i.e. carnem et animam rationalem. Robert of Melun, Summa II, 12; ed. F. Anders, p. 27: Nomine carnis totum designat hominem.
aliquod M.
Fulgentius, De Fide ad Petrum, 17, 60; PL 40, 772.
est V.
De Agone christiano, 18, 20; PL 40, 300. Sent. III, 2, 2; p. 536. Cf. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. F. Anders, p. 106.
om. C.
sapientiam V.
De Agone christiano, 20, 22; PL 40, 301. Robert of Melun, Summa II, 54; p. 107.
quod M.
om. V.
Gennadius, Lib. eccl. dogmatum, 2; ed. C. H. Turner, Journal of Theol. Studies VII (1905/6), 89. Sent. III, 7, 3; p. 589. De Sacramentis II, 1, 4; PL 176, 381A.
De Agone christ., 20, 22; PL 40, 301.