The So-Called Apologia de Verbo Incarnato
by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 141
Item, attende quod dicit Augustinus quod assumptus est Filius hominis, non ut haberet tantum sed ut esset ipsum Verbum. Ait enim: Aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo.
70. Dicit Christus: Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum. Si igitur Christus non est nisi id quod fuit ab aeterno, dic quomodo habet Deum? Nihil enim Deum habet nisi id quod est aliquid creatum.
Dicit alibi idem Christus: Nemo tollit animam a me sed ego pono eam a me. Verbum a se animam non separavit. Ex quo enim Deus factus homo, animam non deposuit. Nec etiam desiit secundum quosdam esse homo. Anima quoque sibi absentari non potuit. Ergo a carne separata est necessario. Sed quae fuit a carne separatio, nisi eam corpori sociaverit vitalis unio?
Ipse ergo homo assumptus animam deposuit, dum carni sensualis vegetatio abscessit. Solutum est ergo consortium, quo fiebat homo ex anima et carne, unione Verbi ad utrumque perseverante. Caro igitur spoliata est anima vel anima carne. Quae duo in hora resurrectionis sibi sociata sunt. Unde scriptura dicit Christum factum hominem denuo. In quo nihil aliud intelligitur quam carnis et animae iterata resuscitatio. Sicut etiam illud beati Job: Expectabo usquequo iterum fiam.
71. Dicit Augustinus: Si quis dixerit atque crediderit hominem Jesum Christum a Filio Dei non fuisse susceptum, anathema sit. Cui consonat illud Bedae: Pereat de terra memoria eorum qui Christum Deum et hominem esse verum denegant. Eadem igitur substantia et facta est et praedestinata: ab aeterno praedestinata, et facta in tempore.
add. Verbum V.
De Trin. II, 6, 11; PL 42, 851. Robert of Melun, Summa II, 54; ed. Anders, p. 108.
om. V. John xx, 17.
John x, 17. Cf. Robert of Melun, Summa II, 62; ed. Anders, p. 121. Sent. III, 21, 1; p. 647. See also R. M. Martin, 'Un texte intéressant de Robert de Melun,' Rev. d'hist. eccl. XXVIII (1938), 322.
in carne M.
depositio ABV.
desociaverit V.
Sent. III, 21, 1; p. 646: Athanasius, 'Maledictus qui totum hominem... denuo assumptum... non confitetur.' Robert of Melun, Summa II, 60; ed. Anders, p. 117: Qui non crediderit hominem denuo assumptum, anathema sit. Cf. R. M. Martin, 'Un texte intéressant,' p. 320.
conjunctio M: resurrectio V.
iterium M: Job. xiv, 14.
add. donec venia in manu mea M (instead of donec veniat immutatio mea).
Dicit... factus secundum humanitatem: Walter I, 16; p. 215.
Sent. III, 5, 3; p. 572. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1312C: Alibi quoque expressius idem dicit quo magis movemur: Si quis dixerit hominem Jesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse, anathema sit.
pereant AC.
om. ab aeterno praedestinata V.