The So-Called Apologia de Verbo Incarnato

by N. M. Haring in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 140

singula in unitatem personae assumpsit? Non est manus mea spiritui meo personaliter unita nec animam habere dicitur, quamvis sit in ea, quia sicut caeterae partes animata est?

68. Nota quod homo est corpus habens animam rationalem vel anima rationalis habens corpus. Si illum hominem Virgo peperisset non unitum Verbo, nonne persona esset? Solutio: Persona esset quidem, sed humana, a sua rationalitate trahens personalitatem qui nunc sacramento unionis factus divina persona. Si persona assumens non esset id quod assumpsit, sed assumptum assumentis indumentum tantum vestis esset, cur pro solo indumento Filius diceretur Patre minor?

Item, Moysi caeterisque sanctis in multis formis apparuit. Non tamen propter illas formas minoratus est angelis. Oportet ergo esse differentiam inter hanc Incarnationem et illas apparitiones. Haec enim non fuit indumentalis sed potius personalis. Illae vero tantum indumentales, non personales. Unde nusquam Pater major Spiritu sancto vel Spiritus sanctus Patre minor (ut dicatur) legitur quia non sic assumpta est creatura, in qua appareret Spiritus sanctus, sicut assumptus est Filius hominis, in qua forma persona Verbi praesentaretur, non ut haberet Verbum Dei sicut caeteri sapientes sed quod Verbum ipsum esset.

69. Aliud est Verbum in homine, aliud Verbum homo. His verbis Augustini manifeste exprimitur quod credimus de Verbi Incarnatione. Dicit enim Filium hominis esse assumptum. Velis, nolis, oportet ut concedas quia hoc quod Verbum assumpsit est Filius Dei. Dic quaeso, quid est hoc quod est assumptum et quod est Filius hominis? Vide saltem, nunc tot documentis edoctus, quia aliquid quod est homo constat ex anima et carne Christi. Igitur si id quod est assumptum est Filius hominis, necessarium est ut sit et Filius Dei, vel Filius Dei non sit Filius Virginis. Absit enim quod Verbum et id quod est assumptum non sit Filius Virginis, cum de utroque dicat auctoritas quia Filius est Virginis.

Summa sent. I, 15; PL 176, 71A: Quid enim est homo nisi anima habens corpus? add. est M.

om. si persona C. Si... Patre minor: Walter I, 15; p. 214.

add. et M.

(Pater major) minor est V. Cf. Augustine, De Trin. IV, 21, 31; PL 42, 910. om. V.

Legitur... est aliquid creatum: Walter I, 15 f.; pp. 214 f. Cf. Augustine, De Agone christ., 20, 22; PL 40, 301.

formae M.

ut M. De Trin. II, 6, 11; PL 42, 851.

Augustinus MV. exprimit MW. autem V.

concedat AC. quod M. quod M.

om. absit... Virginis M. quod M.