"Scoti Schola Numerosior Est Omnibus Aliis Simul Sumptis"

by F. Bak in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 142

Et gerit ergo homo universa quae Dei sunt. Habet Deus et gerit omnia quae hominis sunt, praeter peccatum.

72. Hinc est quod fidei profitetur religio vera esse de Christo utriusque gesta substantiae et utriusque veritatem substantiae. Inde est ut infectus dicatur secundum divinitatem, factus secundum humanitatem. Dicit Apostolus de Christo loquens: Qui praedestinatus est Filius Dei in virtute. Quid est enim praedestinatio? In tempore gratiae conferendae praeparatio seu salvandorum praeelectio. Quid igitur beate vivere potens praedestinatum fuit in Christo? Quod enim semper fuit, praedestinationi subesse non potest.

Dicent forsitan hominis animam esse praedestinatam. Sed cur eam animam hominis dicerent quae numquam aliquem hominem cum carne constituit? Item, non ait Apostolus de Filio Dei: "cujus anima est praedestinata" sed qui praedestinatus est. Relatio cogit eundem Dei Filium et praedestinatum intelligi. Hic ab eis respondetur esse praedestinatum Filium Dei, non tamen secundum id quod assumpsit sed secundum id quod assumptum est. Haec verba sana sunt. Et utinam horum verborum intellectum sanum haberent. Responde, quaeso, si Christus nihil est quod sit assumptum, quomodo ipse sit praedestinatus secundum id quod est assumptum. Vel si id quod est assumptum non est praedestinatum, quomodo Christus secundum id quod est assumptum est praedestinatus? Si autem dixeris quia id quod est assumptum est praedestinatum, oportet te nobiscum concedere quia id quod est assumptum est Filius Dei.

73. Dictio haec "secundum" quandoque indicat causam, ut cum dicitur quis rationalis "secundum rationalitatem" eo quod qualitas illa sit causa formaliter efficiens, cur sit rationalis. Quandoque significat unde aliquid contingit et est quasi materiale, ut cum dicitur "homo est rationalis secundum animam" vel "visibilis secundum corpus." Neutrum autem diceretur, si anima non esset rationalis vel corpus visibile. Quandoque "secundum" innuit tenorem vel qualitatem rei ex persona, ut cum dicitur "secundum Lucam vel Marcum est hoc Evangelium." Cui aliquantulum accedit quod "secundum conscientiam"

habetque M. Cf. St. Hilary, De Trin. IX, 11; PL 10, 291A.

ut dicit M. Rom. i, 4.

Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1309B: Praedestinatio est gratiae praeparatio. Cf. Quaest. in Rom., qu. 10; PL 175, 434D.

diceret CV; dicent M. cogi V.

Cf. Sent. III, 10, 1; p. 594. om. assumpsit... quod V.

quod M. quod M.

Sent. III, 10, 1; p. 594. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1312A. Quaest. in Rom., qu. 14; PL 175, 435B. om. M.

dicit M. End of Ms. Vat. Reg., lat. 135, fol. 108rb.