"Scoti Schola Numerosior Est Omnibus Aliis Simul Sumptis"

by F. Bak in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 143

quis dicitur judicare vel loqui. Quandoque significatur per "secundum" velut "in quo," ut cum dicitur "haec dictio est hujus proprietatis secundum hanc vocem" vel illius secundum illam.

74. Quaero igitur quid per "secundum" significetur cum dicitur: Christus secundum humanitatem est praedestinatus. Respondent quia "secundum" hic unitatis personae expressivum est. Ideo quaero, quomodo unitas personae exprimitur hac voce "secundum" cum dicitur: Christus est praedestinatus secundum id quod est assumptum, si id quod est assumptum non est una persona cum illo?

Augustinus loquens de assumpto et assumente dicit: Utrumque non duo sed unus est Christus, qui secundum id quod homo quidem est praedestinatus, ut sit Filius non adoptivus sed sit Filius naturalis, non per naturam sed per gratiam, non adoptionis sed unionis. Apparet itaque in capite nostro fons gratiae. Ita enim quilibet fidelis fit per eandem gratiam christianus sicut homo ille per gratiam Christus. Idem alibi: Qui fecit hominem illum talem, ut numquam habuerit voluntatem malam nec habiturus sit, ipse fecit in membris ejus ex mala voluntate bonam. In libro De Trinitate idem dicit: Ille fecit nos credere in Christum, qui nobis fecit in quem credimus, Christum. Ille facit in hominibus principium fidei, qui fecit hominem principem fidei et perfectorem, Jesum.

Cui igitur diligenter inspicienti, quae praemissa sunt, dubitare licebit ex anima Christi et carne hominem quemdam subsistere, qui praedestinationis et aliorum quae praedicta sunt valeat esse capax? Moneo, lector, ut praedicta sub uno rationis intuitu congreges. Et videbis homini esse collatum, ut sit persona divinae substantiae et quod manens Deus quod erat sit homo factus quod non erat.

NICHOLAS M. HARING S. A. C.

quod M. om. M.

Sent. III, 10, 1; p. 594. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1311D. Quaest. in Rom., qu. 13; PL 175, 435A.

Augustinus... et perfectorem, Jesum: Walter I, 16; p. 215.

In Joh. Tract. LXXVIII, 3; PL 35, 1836. Sent. III, 6, 2; p. 575. John of Cornwall, Eulogium, 11; p. 280.

om. B.

Cf. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1310D.

Augustine, De Praedest. sanct., 15, 31; PL 44, 982. Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1309D. Cf. Sent. III, 6, 2; p. 575.

jam M. quislibet C.

Augustine, De Praedest. sanct., 15, 31; PL 44, 982. Sent. III, 6, 2; p. 575. voluntatem M.

Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1309C. Augustine, De Dono perseu., 24, 67; PL 45, 1034.

Lombard, In Rom. i, 4; PL 191, 1310A. Augustine, De Praed. sanct., 15, 31; PL 44, 983.

Cui... quod non erat: Walter I, 18; p. 218.

om. C. orationis M. om. W.

divina M. add. explicit ABC.