"Scoti Schola Numerosior Est Omnibus Aliis Simul Sumptis"

by F. Bak in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956

p. 153

TOMUS TERTIUS

THEOLOGIA INTENTIONALIS. De modo adquirendi proprietatis & iurisdictionis dominium. De Authore & Tabulis externis (lapideis), internis (conscientia dubia, probabili, evidenti) Decalogi. Edita fuit Lovanii, sed nunc prodit Lugduni duplo auctior.

Illustr. ac Reverend. D. D. Ioannis Caramuelis Satrianensium necnon Campaniensium Episcopi THEOLOGIA INTENTIONALIS. De Reali, Morali, et Virtuali, Divino, Angelico, et Humano proprietatis & iurisdictionis Dominio. Demonstrat illud a productione oriri, & a productore in res productas exerceri. Omnes adquirendi dominium modos esse productiones diversas. A iurisdictione leges nasci, & universas esse liberas. Ante Legem nullam esse Theologicam obligationem: ante hanc intelligi non posse peccatum. Legem Tabulis & Conscientiae scribi: illas obliterari, hanc obtenebrari; hinc certae, probabiles, dubiae, &c cognitu necessariam distinctionem oriri. Deum esse Deum: hoc est, summe liberum, summe absolutum, & summe independentem. Caduca omnia, quae iuberi aut inhiberi solent. Nullam divinis actibus imponere necessitatem, legem naturalem (Decalogum) esse libere latam; hominum cordibus & marmoreis tabulis a Deo libere insculptam. In eius tota secunda tabula, & in prima saltem affirmativis praeceptis dispensare Deum posse & in nonnullis dispensasse de facto. Unde concluditur cum Thomistis, Scotistis, Nominalibus (adeoque cum universa Schola) si agamus, ut agere debemus, de malitia theologica, omnia esse mala quia prohibita, & nihil esse prohibitum quia malum. Est THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS TOMUS III. Primo & secundo editis Romae omnino consonans. Nunc primum in lucem prodit LUGDUNI. Sumptibus Philippi Borde, Laurentii Arnaud, Petri Borde, & Guillelmi Barbier. MDCLXIV. Cum approbat. et privilegio regis.

(428 pp. Lugano, No. 43. N. 11)