"Scoti Schola Numerosior Est Omnibus Aliis Simul Sumptis"
by F. Bak in Franciscan Studies, Vol. 15, No. 1-2 · March–June 1956
p. 154
TOMUS QUARTUS
THEOLOGIA PRAETERINTENTIONALIS. De his quae materialiter contra Decalogum & quidem sine peccato, quia licet plene praevisa, nihilominus praeter intentionem eveniunt.
Illustr. ac Reverend. D. D. Ioannis Caramuelis Satranensium necnon Campaniensium Episcopi THEOLOGIA PRAETERINTENTIONALIS. De effectibus, qui, licet certo futuri praenoscantur, nihilominus praeter aut etiam contra voluntatem evenire, adeoque homini (verius patienti, quam agenti) non posse imputari dicuntur. Demonstrat posse interdum intellectuale agens (angelum, hominem) quando causa duos effectus non subordinatos habet, uti illa in ordine ad alterum, alterum quidem praevidendo quin illum approbet et desideret; non vero posse, si illi subordinati sint. Percuttit totum Decalogum et singula Praecepta varios praeterintentionales casus proponendo, et uno eodemque consequentiae filo resolvendo dilucidat. Edisserit ubique doctrinas, et propter se ipsas et propter modum tradendi, Dialecticis, Philosophis, Theologis, Medicis, Iurisconsultisque maxime necessarias. Est THEOLOGIAE FUNDAMENTALIS TOMUS IV. Primo & secundo editis Romae omnino consonans. Nunc primum in lucem prodit LUGDUNI. Sumptibus Philippi Borde, Laurentii Arnaud, Petri Borde, & Guillelmi Barbier. MDCLXIV. Cum approbat. et privilegio regis.
(216 pp. Lugano, No. 43. N. 12)
TOMUS QUINTUS
THEOLOGIA REGULARIS. Sanctorum Benedicti, Augustini & Francisci Regulas dilucidat, & ex ipsis cursum philosophicum & theologicum in gratiam monachorum concinnat. Vidit primam lucem Brugis, secundam Francofurti, tertiam Venetiis; nunc tandem quartam Lugduni duplo auctior.
Ioannis Caramuelis THEOLOGIA REGULARIS. Videlicet, in Sanctorum Benedicti, Basilii, Augustini & Francisci Regulas Commentarii, Historici, Scholastici, Morales, Iudiciales, Politici. Tomus Primus. Octo priores partes completens. Editio quarta multo auctior. Assesserunt per totum opus notae & additiones marginales continuae, quae in aliis editionibus desiderabantur. Indices, quibus hoc opus exornatur & locupletatur quinque sunt: quorum pri-