The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 130
HUGH OF SAINT CHER COMMENTARIUM IN QUATUOR LIBROS SENTENTIARUM
Mss. Bibl. Vat. lat. 1174 = A
Bibl. Vat. lat. 1098 = B
A, 97a Ad primum sic: Dicit Dionysius quod humana hierarchia similis est caelesti hierarchia; sed in caelesti sunt novem ordines ministrorum. B, 169b Ergo, in humana debent esse novem ordines ministrorum.
Item, Exodus XXV: praecepit Dominus Moysi ut sibi fieret tabernaculum iuxta omnem similitudinem eius quod ostendum est Moysi in monte. Tabernaculum ostensum in monte est ecclesia triumphans; tabernaculum factum a filiis Israel est ecclesia militans. Ergo, ecclesia militans in omnibus quibus potest, similis est triumphanti. Sed in triumphante sunt novem ordines angelorum; ergo, et in militante sunt, vel debent esse, novem ordines ministrorum.
Contra: Dicit Magister quod sicut est septiformis gratia Spiritus Sancti, ita sunt septem gradus ecclesiastici qui praenuntiati sunt.
Solutio. Super hoc est duplex opinio.
Quidam dicunt quod tantum sunt septem ordines, quorum summus et maximus est ordo sacerdotalis, secundum quem fit consecratio Corporis et Sanguinis Christi quod est opus excellentissimum. Et ideo, super ipsum non est alius ordo. Episcopus enim, ut dicunt, non est nomen ordinis sed dignitatis; unde Apostolus, I Tim. 2, nomen episcopi vocat presbyteros. Hi idicunt quod similitudo ecclesiae militantis et triumphantis attenditur penes septem dona, in quibus ecclesia militans debet imitari triumphantem quantum potest, scilicet contemplando, bene operando, et ad invicem serviendo. Et ob hoc dictum est Moysi ut faceret sibi tabernaculum iuxta omnem similitudinem illius quod ostensum est ei in monte.
A, 97b Alii vero dicunt quod novem sunt ordines in ecclesia militante / sicut sunt novem ordines angelorum in triumphante, scilicet septem enuntiati, octavus et nonus. Octavus est episcopatus, cuius est alios praecedentes ordines conferre, et chrisma et ecclesias consecrare, abbates benedicere. Et quod episcopatus sit ordo patet quia quando consecratur, inungitur chrismate.
Sed de nono ordine diversa est opinio.
Scil., "Quot sint ordines?"
Ps.-Dionysius, De Ecclesiastica Hierarchia, Cap. VI, PG 3, 537 sq.
Exodus, 25, 40.
Petri Lombardi Lib. IV Sent., IV, d. 24, c. 2, tom. II, n. 236, p. 892.
I Tim., 3, 2sqq. Cf. etiam Ad Titum, 1, 5.