The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 131

Quidam dicunt quod archiepiscopatus est nonus ordo, give patriarchatus, qui duo non differunt nisi in maiore et minore potestate. Patriarchae / enim sunt illi qui praesunt sedibus quibus Apostoli praefuerunt, et sunt quinque. Primus et maximus est Romanus, qui successit Petro, qui fuit princeps Apostolorum; secundus est Constantinopolitanus, tertius Alexandrinus, quartus Antiochenus, quintus Ierosolimitanus. Isti quatuor ultimi, recepto pallio quod est in signo plenitudinis potestatis a Romano pontifice, praestito sibi fidelitatis et obedientiae iuramento, de hinc suis suffraganeis largiuntur pallium. Unde in hoc differunt archiepiscopus tantum et patriarcha, quod ille pallium potest dare, et alia huiusmodi potest facere quod non archiepiscopus; tamen idem est ordo.

Et quod episcopatus et archiepiscopatus sint duo ordines praeter alios septem qui dicti sunt, probant per hoc, quod dicit Apostolus, Hebr. 7, 7: "sine contradictione enim quod minus est a meliori benedicitur". Et ita melior est, id est maior, qui benedicit eo qui benedicitur. Sed archiepiscopus ex officio suo episcopum benedicit et consecrat, et ita maior. Et ideo dicunt quod alius et maior est ordo archiepiscopi quam episcopi.

Sed contra: Episcopus consecrat archiepiscopum et papam; non tamen est maior.

Item, archiepiscopo non fit inunctio vel manuum impositio alia quam episcopo. Ergo, non est alius ordo.

Item, sicut se habet archiepiscopus ad episcopum, sic se habet archipresbyter ad presbyterum, et archidiaconus ad diaconum. Sed archipresbyteratus et archi(diaconatus) non sunt alii ordines quam presbyteratus et diaconatus. Ergo nec archiepiscopatus est alius ordo quam episcopatus.

Quod concedunt multi, dicentes quod prima tonsura est primus ordo, postea alii septem qui enuntiati sunt, nonus est episcopatus.

Et quod prima tonsura sit ordo volunt sic probare: ordo est signaculum dignitatis; sed prima tonsura est signaculum dignitatis; ergo est ordo. Praeterea, ille qui coronam recipit dicit, "Dominus pars haereditatis meae." Quasi dicat, "Dominus est haereditas mea spiritualiter," quod non videtur esse nisi propter ordinem quem suscipit.

* * *

Si quis tamen vellet sustinere illam opinionem quam multi magistri A, 97b sustinent, qui dicunt quod tonsura non est ordo, quia non erat in Vetere B, 169d Testamento, sed archiepiscopatus, cuius figuram gessit Moyses quando / A, 97c