The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 142
tum caritatis et unitatis, et quia haec omnia ad unum ordinata sunt. Data est definitio magistralis talis: "Ordo est officium et potestas spiritualis ordinata ad opus ultimum." Ad hoc enim illa opera praedicta ordinantur.
Haec autem divisio est secundum potestates et characteres, et est tropologica, data secundum conformitatem Ecclesiae. Illa prima secundum potestates tantum, et est mystica.
GUERRIC OF SAINT QUENTIN QUAESTIO DE ORDINE
Mss. Assisi 138 = A Paris Nat. lat. 16417 = P
A, 152b P, 56a Sacramenta Novae Legis efficiunt quod figurant, unde sunt instituta ad faciendam gratiam, et hoc vel in proprio subiecto tantum, sicut alia sacramenta, vel etiam in alio, sicut sacramentum Ordinis. Cum enim sit tempus gratiae et multiplicationis fidelium, non solummodo oportuit esse sacramentum ad faciendam gratiam in proprio subiecto, sed ad multiplicandam in altero. Hoc est autem sacramentum Ordinis.
Et dicitur Ordinis sacramentum quia ordinatur ad gratiam in altero, sed secundum prius et posterius. Proximius enim ordinatur sacerdotium ad gratiam in altero, alii autem ordines remotius.
Efficit ergo in altero quod figurat. Sed in altero efficere dupliciter est. Quia vel gratiam, et hoc facit sacramentum Ordinis; vel officium, et hoc facit episcopatus et huius(modi), quae potius sunt dignitates quam ordines. Unde episcopatus et superiores dignitates non sunt ordines, quia sacramentum Ordinis est ad conferendam gratiam in altero, dignitates vero istae sunt ad conferendum officium.
Unde dicitur sacramentum Ordinis non quia ordinetur in partibus, non enim ad hoc est; nec quia ordinetur ad alterum quocumque modo: sed quia ordinetur ad gratiam in altero. Ad hoc enim est institutum, et ab hoc nomen accepit. Nec dicitur sacramentum Ordinis quia ordinat sacramenta alia; quamvis enim ratione ordinis conferantur alia sacramenta, hoc est solum propter gratiam in altero conferendam, ad quod est proprie, et non ad ordinanda sacramenta. Et per hoc patet solutio ad prima obiecta, et ad id quod obicitur a simili de caritate.
Cf. Alexander de Hales, Glossa, IV, d. 24, n. 2, para. k, p. 401, l. 5: "Ordo est sacramentum spiritualis potestatis ad aliquod officium ordinatum in Ecclesia ad sacramentum communionis."