The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 141

hierarchiam angelicam et ecclesiasticam in charactere, sed ratione potestatis et officii.

Item quaeritur: Septem sunt characteres sive ordines; quae est ratio huius?

Solutio. Sicut prima distinctio posita est secundum tria genera potestatum, et secunda secundum multiplicationem, ita et tertia est secundum quaedam quae sunt in anima, secundum quod ipsa tendit ad perfectionem. Quae non sunt tantum ex parte ministrorum, immo a Deo sunt, et sunt characteres.

Tendit autem hoc ordine ad perfectionem: primo purgatur a malo, secundo ornatur per bonum, tandem perficitur in bono. Caritas quippe immediate animam connectit Deo per opera bona quorum primum est opus purgationis, quod est in duobus / secundum illuminationis, quod 118 consistit in quatuor, tertium consummationis.

Primum in duobus consistit, quoniam duae sunt tentationes in anima. Una (est) ex parte sensualitatis, contra quam necessaria est exclusio quae significatur per officium ostiarii, cuius est excludere indignos. Item, alia est tentatio in inferiori parte rationis, in qua est consensus etiam ad mortale peccatum; contra hanc necessaria est expulsio demonum, et haec est expulsio significata in officio exorcistae, qui demones expellit. Quando ergo nec ex parte sensus nec ex parte inferioris partis rationis peccat anima, bene est ei. Sed requiritur amplius bonum opus, unde sequitur illuminatio, ut operetur bonum.

Prima autem illuminatio est cognitio vitandi mali. Haec autem significatur in officio lectoris. Vetus namque Testamentum timorem incutiebat, timor autem Domini expellit peccatum, Eccl. III.

Secunda illuminatio est ad faciendum bonum, et haec est triplex. Prima est illuminatio boni exempli, Matt. V, "Sic luceant opera vestra coram hominibus, etc." Haec per appropriationem pertinet ad acolytum, cuius est officium cereos portare, in quibus est ignis et lumen; in lumine bonum exemplum accipe. Secunda illuminatio est ad faciendum bonum praecepti, quae appropriatur subdiacono propter doctrinam apostolicam quam legit subdiaconus. Tertia est non solum ad faciendum bonum praecepti, sed et bonum consilii, quod traditur in doctrina Christi, scilicet in Evangelio, et per appropriationem est diaconi.

Sequitur opus consummationis, quod est caritatis et voluntatis, quae omnia sua communicant. Haec recte appropriatur ultimo ordine, qui est sacerdotalis, cuius est Corpus Domini consecrare, quod est sacramen-

Ecclus., 1, 27.

Matt., 5, 16.