The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 144
sic fit purgatio in ordine acolythatus. Non enim iste ordo est ad illuminationem aeris per cereos materiales, sed magis ad purgationem mentis. Illuminatio autem fit in aliis tribus ordinibus, quia vel illuminant in rudimentis Veteris Legis, et sic est lector, cuius est legere Vetus Testamentum vel prophetias; vel in splendoribus gratiae, et hoc dupliciter: vel quantum ad rivulos gratiae quae in Epistolis sunt, et sic est subdiaconatus; vel quantum ad fontes gratiae in Evangeliis, et sic est diaconatus. Sed perficiendo sic est septimus ordo, scilicet sacerdotium.
Quod obicitur de clericatu, dicendum quod prius oportet eligi in sortem sui in partem Domini, et postea in militiam. Clericatus autem significat electionem in sortem, ordo vero electionem in militiam. Et P, 56c confertur in ordine character / et milites signa stipendii recipiunt.
Quod obicitur de episcopatu, respondeo. Sicut dictum est, traditur ibi potestas ad officium, non ad gratiam in altero. Et ideo, cum haec potestas sit in ordinibus, episcopatus non est ordo.
Quod obicitur, "(episcopus) habet istos tres actus, purgare, illuminare, et perficere," respondeo. Distinguendum est, quia aut habet perficere in gratia, et hoc habet ratione ordinis; vel in officio, et hoc habet ratione dignitatis vel episcopatus.
* * *
A, 152d P, 56d Septimo quaeritur si simplex sacerdos potest ordinare sacerdotes et episcopos. Et videtur quod sic, posito quod sint tantum tres sacerdotes simplices.
Respondeo. Non potest sine dispensatione. Sed si (obicitur quod) nullo modo sacerdos potest, secundum quod huius(modi) ordinare requirit aliud ultra sacerdotium ad collationem ordinis, dicendum quod ad collationem ordinis duo requiruntur, unum sicut dispositio ultima, alterum sicut forma. Quae duo sunt simul necessitate in naturalibus, et ideo ibi ultima dispositio necessitas dicitur. Sed in his quae sunt liberi arbitrii, non simul sunt de necessitate ultima. Ergo dispositio ad collationem ordinis est sacerdotium, forma vero est auctoritas Ecclesiae, quam habet episcopus. Quae forma potest venire supra materiam aut cum solemnitate, sicut cum episcopus ordinat, aut sine solemnitate, ubi est necessitas. Sed si non sit necessitas non debet sine solemnitate venire, et ideo simplex sacerdos non potest ordinare sine necessitate dispensante.
Similis est quaestio utrum possit confici Corpus Christi sine solemnitate, et utrum equitando possit confici. Et forte revelatum est Ecclesiae quod non potest sine solemnitate fieri.
Cf. William of Auxerre, Summa, f. 43va: "Si non essent in mundo nisi tantum tres simplices sacerdotes, oporteret quod aliquis illorum consecraret alium in episcopum et alium in archiepiscopum."