The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period
by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 145
RICHARD FISHACRE COMMENTARIUM IN QUATUOR LIBROS SENTENTIARUM
Mss. Brit. Mus. 10 B VII = M Oxford Bodleian 57 = B
Sequitur quaerere specialiter de ordinibus clericalibus. Et primo M, 334 va quaeritur de eorum sufficientia, sic cum dicat in principio huius distinctionis, septem esse gradus ecclesiae militantis: "Septem sunt," inquit, "spiritualium officiorum gradus sive ordines."
Videtur quod debeant esse plures, quippe cum sit hierarchia divina et angelica et humana. Et angelica haec est ecclesia triumphans, et humana haec est ecclesia militans, Cum dicat Dionysius quod humana est similis caelesti, deberent in humana novem esse gradus vel ordines, sicut in caelesti sunt novem ordines angelorum.
Exo. 29: "Inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est."
Apo. 21: "Vidi civitatem sanctam Ierusalem novam descendentem de caelo."
Cant. 6: "Pulchra es amica mea, suavis et decora sicut Ierusalem."
Solutio. Ad hoc diversimode respondetur secundum diversorum opiniones.
Secundum quosdam, enim, tantum sunt septem gradus, quorum supremus est sacerdotium in quo conficitur Corpus quod est excellentissimum mysteriorum humanorum. Et ideo, secundum eos, super eum non est ordo alius, licet potestas alia, ut episcopus et archiepiscopus, qui non sunt ordines, ut dicunt illi, sed dignitates superadditae sacerdotio. Et ideo gradum episcopalem vocat Apostolus, Tim. 4, in fine, nomine presbyterii. Hii ergo dicunt quod assimilatio triumphantis et militantis est secundum participationem septem donorum Spiritus Sancti.
Secundum alios vero, sicut quaerit quaestio praeposita, sunt novem gradus vel ordines in militante, sicut in triumphante; et hii dividuntur in duas opiniones.
Quidam enim dicunt quod episcopus et archiepiscopus sunt addendi illis septem gradibus, et fiunt novem. Et secundum eos episcopus et archiepiscopus dicuntur ordines, sicut ceteri septem.
Petri Lombardi Lib. IV Sent., IV, d. 24, n. 235, p. 892.
Ps-Dionysius, De Ecclesiastica Hierarchia, Cap. VI, PG 3, 537sqq.
Exodus, 25, 40.
Apoc., 21, 2.
Cant., 6, 3.
I Tim., 4, 14.