The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 148

Ad secundum. Haec ratio non cogit quia Papa ab Hostiensi consecratur, qui tamen est eo minor. Et si non essent nisi tres sacerdotes in mundo, oporteret quod unus ab aliis in episcopum consecraretur, sicut Moyses nec sacerdos Aaron ordinavit et consecravit. Licet enim aliquis simpliciter sit minor, potest tamen quoad aliquem actum esse maior et officium maioris agere in casu. / Sed nondum est responsum ad propositum, quia non ex officio episcopus ordinat sacerdotem et benedicit fateor concedo; et ideo est maior eo. Sed ex hoc non sequitur quod sit in gradu ordinis altiori, sed potius est maior officio vel dignitate, non ordine.

Ad tertium. Fateor, sicut mihi videtur, haec fuit opinio Isidori Magistri. Tamen, ut dixi, aliis adquiesco. Vel potest dici quod ipse numeravit gradus potestatis vel officii, non ordinis. Ibi et fateor alius B, 302 vb gradus et excel/lentior officii est episcopus quam sacerdos.

Ad quartum. Respondeo similiter sicut ad tertium.

Ad quintum. Fateor consecratio illa episcopi sacramentum est, sicut et pallium vel eius collatio archiepiscopo, et mitra et baculus episcopo, et cetera talia. Quidem sunt sacrarum rerum signa visibilia, et pertinent ad sacramentum ordinis. Sic et tonsura et corona, quae potius dici possent sacramentalia quam sacramenta. Per se sicut exorcizatio et cathecismus sacramenta non sunt, sed pertinentia ad Baptismum et potius dicenda sacramentalia. Sed in hoc est dicenda quod quaedam sacramentalia sunt praecedentia sacramentum ad quod pertinent, ut in Baptismo cathecismus, exorcismus; quaedam subsequentia, ut ordinem sacerdotalem episcopi consecratio, et pallii collatio, et huiusmodi.

Ad sextum. Signaculum dicit characterem, ut videtur ex sequentibus statim, et secundum hoc diffinitio non convenit gradui episcopali, in quo character non datur, nisi ille qui fuit sacerdotii. Vel potest dici quod licet episcopo detur potestas spiritualis, alia quam sacerdotii, tamen Magister, qui ponit quod episcopus non est nomen ordinis, exclusit potestatem illam episcopi et archiepiscopi, addendo "ordinato;" aut ipse Magister esset sibi contrarius.

AUGUSTINE McDEVITT, O. F. M.

Holy Name College, Washington, D. C.