The Episcopate as an Order and Sacrament on the Eve of the High Scholastic Period

by A. McDevitt in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960

p. 147

diaconus, presbyter, episcopus. Ordo episcoporum quadripartitus est." Ut infra, hac eadem distinctione, "ordo autem episcoporum est quadripartitus," in principio.

Item, Dec., distinctio 77, cap. 1, octavus gradus dicitur episcopus a Gelasio Papa.

Item, unctio illa et consecratio episcopi erit sacramentum constat et Novae Legis, et non sunt in numero nisi septem. Ergo, est aliquod illorum non nisi ordo. Ergo, etc.

Item, illa diffinitio Magistri qua diffinit ordinem convenit episcopatui; supra, hac distinctione, "Septimus est ordo," etc., in fine fere, ubi "Si autem quaeritur quid sit, etc." Ergo, est ordo.

Solutio. Fateor utrobique est opinio. Dicunt enim aliqui quod tam archiepiscopus quam episcopus sunt gradus duo, et faciunt novem cum septem aliis praecedentibus. Sed haec est opinio minus probabilis et paucorum.

Alii ponunt quod archiepiscopus non dicit ordinem alium, sed tamen episcopus dicit ordinem octavum. Et haec est probabilior opinio et plurimorum.

Tertii dicunt quod nec episcopus est ordo additus ad presbyterum, sed officium et dignitas tantum, et hii dicunt tantum septem gradus esse. Et huius opinionis sunt Magister et H. de Sancto Victore, ut plane videtur. Et huic magis consentio.

Et ad contra obiecta respondeo.

Ad primum dici potest quod in consecratione confertur episcopo nec novus ordo, sed novum officium et nova potestas. Si aliquis quippe ordinaretur in sacerdotem, omisso gradu diaconatus, tamen vere sacerdos esset. Sed omisso sacerdotio si quis consecraretur in episcopum, episcopus non esset. Et si hoc verum est, tunc non se habet episcopatus ad sacerdotium ut se habent ordines ad invicem. Unde Act. 21, "Spiritus Sanctus vos posuit episcopos;" non dicit "ordinavit." Item, qui accipit ordinem in Sabbato non potest in crastino ordinem alium sacrum suscipere. Ordinatus autem in presbyterum in Sabbato potest in crastino fieri episcopus. Ergo, non se habet episcopatus ad sacerdotium ut sacerdotium ad alios. Tim. 3, "Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat;" non dicit "bonum ordinem."

Petri Lombardi, Lib. IV Sent., IV, d. 24, c. 14, n. 249, p. 902.

Secundum Gratianum (PL 187, 374), Canon I, in quo haec verba inveniuntur, non Gelasio sed Caio Papae attribuendus est.

Petri Lombardi, Lib. IV Sent., IV, d. 24, c. 13, n. 247, p. 902.

Acta, 20, 28.

I Tim., 3, 1.