The Quest for Certainty in Bonaventure
by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 119
to the origin of the soul, to the unity of the intellect, to the
errat in eo de quo, et quando, quia ex aliquo et ab aeterno. Tertius errat in eo de quo, quia dicit factum esse de materia, non ex nihilo; et in eo per quod, scilicet circa exemplar, quod posuit alius a Deo, ut apparet; et in quando, quia posuit materiam ab aeterno imperfectam. Et iste error est multo vilior quam error Aristotelis, qui posuit ab aeterno materiam fuisse perfectam sua forma. Quartus error Manichaeorum omnibus est abominabilior, quia deficit in primo principio, in quo philosophi communiter concordaverunt, ponens prima duo principia, ac per hoc auferens ordinem et decorem universi, et bonitatem et Dei potestatem. Et hunc errorem inter ceteros non humanam malitiam, sed diabolicam astutiam credo adinvenisse, ut se alterum Deum esse persuadet mentibus peccatorum.
II Sent., 18, 2, 2 and 3, (II. 449—452): "Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod circa hoc triplex est modus dicendi: unus secundum aestimationem aliquorum philosophorum, alter secundum inventionem quorumdam haereticorum, tertius secundum instructionem sanctorum Doctorum. Primus modus dicendi est, quod animae simul fuerunt creatae in stellis comparibus, et post, formatis corporibus sibi idoneis, ad haec corpora vivificanda descendunt per lecteum caelum et alios orbes planetarum, et postmodum, corruptis corporibus, illuc revertuntur, et postmodum suo loco et tempore iterum descendunt; et cum descendunt, obliviscuntur prius cognitorum, et cum ascendunt, obliviscuntur malorum, quae in corpore habuerunt. Haec autem positio Platonis fuit et suorum sequacium, et hanc multum nititur approbare Macrobius, explanans somnium Scipionis. — Sed vere ista positio plus est somnium quam aliquod dictum authenticum. Primum quidem, quia talis creatio et descensus et ascensus nullam omnino potest habere certitudinem, cum nemo possit hoc convincere ratiocinando, nemo etiam sit, qui possit dicere, se talium recordari. Secundo vero, quia manifestam continet absurditatem: quia dum ponit talem animarum circulationem, ponit, quod anima non sit vera corporis perfectio, cum "proprius actus in propria materia habeat fieri". Ponit etiam, quod nulla possit esse beatitudo, cum illa non sit, nisi ubi est perpetuitas et certitudo, sicut ostendit Augustinus de Trinitate decimo quarto. (14, 20) Secundus modus dicendi est, quod animae humanae simul fuerunt creatae in caelo cum Angelis, utpote quia sunt ejusdem naturae, et postmodum ad suggestionem dei tenebrarum peccaverunt, et merito illius peccati in corpora sunt detrusae tanquam in carceres, ut ibi purgentur, et cum purgatae fuerint, ad caelestem patriam revocentur. — Haec autem positio est haereticorum, qui dicuntur Manichaei, et non solum est contra fidem catholicam, sed etiam contra philosophiam et contra sensibilem experientiam. Contra fidem Catholicam est, cum ponat, animas ante peccasse, quam corporibus essent unitae, cum dicat Apostolus de Jacob et Esau ad Romanos nono: Antequam aliquid boni et mali egissent; ponat etiam, nullam animam damnari finaliter, et ita timorem Dei auferat de corde. — Contra philosophiam est, dum ponit, animas circuite diversa corpora, cum "propria forma in propria materia habeat fieri"; dum etiam ponit, quod corpus comparatur ad animam non sicut perfectibile, sed sicut carcer; quod si verum est, homo non est vera species, cum ex anima et corpore non fiat unum. — Contra rationem et sensibilem experientiam est, quia videmus, animam, quantumcumque bonam, nolle a corpore separari, secundum dicit Apostolus: Nolumus exspoliari, sed supervestiri; quod mirum esset, si ad corpus naturalem aptitudinem et inclinationem non haberet sicut ad suum sodalem, non sicut ad carcerem. Videmus etiam, quod nihil novimus, nisi ea quae, postquam nati sumus, didicimus; quod non esset, si animae nostrae a primordio creatae fuissent et in caelo peccassent; multa enim alia scirent. Quodsi tu dicas, quod mole corporis oppressae obliviscuntur; quaero tunc: quare processu temporis non recordantur aliqua? Tertius modus dicendi est, quod animae non simul