The Quest for Certainty in Bonaventure
by B. A. Gendreau in Franciscan Studies, Vol. 20, No. 1-2 · March–June 1960
p. 120
sunt creatae, sed successive producuntur in suis corporibus; et in hoc consenserunt omnes catholici tractatores; et adeo certum est, quod non licet alicui dubitare de animabus aliorum hominum ab Adam. Nam de anima Adae dubitasse videtur Augustinus super Genesim ad litteram, utrum fuerit ante corpus, vel in corpore creata. De istis autem non dubitat, immo improbat, quod ante corpus productae fuerint, duplici ratione movente circa animas aliorum hominum, quarum nulla reperitur in anima Adae. Prima est, quod animae, cum corporibus uniuntur, originalem culpam contrahunt et inficiuntur, ita quod nullam habent culpam actualem; ergo in eis nec meritum nec demeritum potuit praecedere nec liberi arbitrii usus nec deliberatio veniendi vel non veniendi ad corpus. — Alia vero ratio est, quia animae nostrae a sua prima origine sunt ignorantes nec noverunt ista quae per sensus addiscunt; non enim addiscere est reminisci, ut probant Sancti et philosophi. — Et ideo animae nostrae hac duplici de causa non possunt dici ante corpora productae, tum propter ignorantiam, tum propter originalem culpam, quarum neutra fuit in anima Adae, quando in corpus fuit infusa; et ideo magis de illa dubitavit quam de istis. Probabilius tamen est de illa dicere sicut supra ostensum fuit, quod fuerit creata in corpore. De istis autem non solum debemus opinari probabiliter, sed etiam cogimur credere fideliter, quod ante corpora creatae non fuerint; et hoc omnes catholici sentiunt tractatores. Et sic, quando invenitur eorum auctoritas, quae videatur aliud sonare, pie intelligenda est; quia vel loquuntur secundum aliorum opinionem, vel si secundum propriam loquuntur, intelligunt, quod anima, priusquam corpori uniatur, creata est, non ordine temporis, sed naturae. Et sic intelligenda sunt verba Gregorii Nazianzeni et verba Damasceni et verba etiam Augustini in libro de Anima et spiritu, qui dicit, quod concupiscibilitas et irascibilitas prius insunt animae, quam ipsa uniatur corpori. In omnibus enim istis magis notatur orde naturae quam temporis. — Concedendae sunt ergo rationes ostendentes, quod animae non fuerunt simul creatae." Ibid., 3. (II. 452—453): "Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod circa hoc est triplex modus dicendi. Quidam namque dixerunt, quod animarum productio est mediante Intelligentia, ut, sicut corpus caeleste ad productionem facit corporis humani, sic etiam Intelligentia ad productionem animae; et hoc plures senserunt philosophi, et sensisse videtur auctor in libro de Causis. — Ratio autem, quae movit eos ad hoc ponendum, fuit et divina unitas, quae non patiebatur, ut Deus immediate produceret multa, et divina immutabilitas, quae non patiebatur, ut Deus produceret nova. — Sed haec tanquam haeretica abjicienda sunt et ostensa sunt esse falsa, supra distinctione prima. Unde verbum illud de Causis tanquam haereticum est respuendum, nisi quis intelligat, quod anima dicitur creari ab Intelligentia in hoc, quod aliquam illuminationem suscipit mediante illa. Intelligentia enim, secundum Philosophum, excedit animam in claritate cognitionis; et ideo dicit quidam philosophus, quod 'anima rationalis creatur in umbra intelligentiae, et sensibilis in umbra rationalis'. Hoc autem dictum est, quia una deficit a perfectione alterius, non quia una producatur ab altera. Est et alius modus dicendi, quod animarum productio est per traductionem, ut anima traducatur ex anima, sicut caro ex carne; et sicut ab una candela accenduntur multae, sic ab una anima per sui multiplicationem absque diminutione vivificentur multa corpora. Et de hoc aliquando dubitaverunt catholici tractores, et Augustinus maxime, sicut patet in libro super Genesim ad litteram, et in libro de libero arbitrio, et in libro Retractationum, ubi etiam dicit, quod non potuit pervenire ad certitudinem istius quaestionis. Ratio autem, quae potissime fecit eum dubitare, fuit transfusio originalis peccati. — Verumtamen ipse Augustinus hanc positionem expresse reprehendit in libro de Ecclesiasticis Dogmatibus, cujus auctoritatem Magister ponit in littera, et ipse istum eundem modum improbat super genesim ad litteram; quoniam, si propter originale peccatum anima transfunditur ex anima, aut anima Christi non esset de genere aliarum animarum, aut habuisset originale peccatum, quorum utrumque falsum est et impium. Et ideo est tertius modus dicendi catholicus et verus, quod animae non seminantur,